13
1 Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum
copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam.
2 Videns quia in tremore populus est et in timore, ascendit
Ierusalem et congregavit populum
3 et exhortatus est eos et dixit illis: “ Vos scitis quanta
ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis
proelia et angustias quales vidimus.
4 Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et
relictus sum ego solus.
5 Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni
tempore tribulationis; non enim melior sum fratribus meis.
6 Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et
natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae
gratia ”.
7 Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones
istos,
8 et responderunt voce magna dicentes: “
Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui;
9 pugna proelium nostrum, et omnia, quaecumque dixeris nobis,
faciemus ”.
10 Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare
universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.
11 Et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum
magnum in Ioppen et, eiectis his, qui erant in ea, remansit illic in ea.
12 Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut
veniret in terram Iudae, et Ionathas cum eo in custodia.
13 Simon autem applicuit in Adidis contra faciem campi.
14 Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui
Ionathae et quia commissurus esset cum eo proelium, misit ad eum legatos
15 dicens: “ Pro argento, quod debebat
frater tuus Ionathas fisco regis propter negotia, quae habuit, detinuimus eum;
16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius
obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum ”.
17 Et cognovit Simon quia cum dolo loquuntur secum; misit
tamen accipere argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum,
18 qui dicerent: “ Quia non misit ei
argentum et pueros, periit ”.
19 Et misit pueros et centum talenta. Et mentitus est et non
dimisit Ionathan;
20 et post haec venit Tryphon intrare in regionem, ut
contereret eam, et gyraverunt per viam, quae ducit Adoram. Et Simon et castra
eius ambulabant in omnem locum, quocumque ibant.
21 Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos
urgentes eum, ut veniret ad eos per desertum et mitteret illis alimonias.
22 Et paravit Tryphon omnem equitatum suum, ut veniret; et in
illa nocte fuit nix multa valde, et non venit propter nivem et discessit et
abiit in Galaaditim.
23 Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Ionathan, et
sepultus est illic;
24 et convertit Tryphon et abiit in terram suam.
25 Et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et
sepelivit eum in Modin civitate patrum eius.
26 Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt
eum dies multos.
27 Et aedificavit Simon super sepulcrum patris sui et fratrum
suorum et exaltavit illud visu, lapide polito retro et ante;
28 et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et
matri et quattuor fratribus.
29 Et his fecit machinamenta circumponens columnas magnas et
super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas, quae
viderentur ab omnibus navigantibus mare.
30 Hoc est sepulcrum, quod fecit in Modin, usque in hunc diem.
31 Tryphon autem iter faciebat dolo cum Antiocho rege
adulescentiore et occidit eum
32 et regnavit loco eius et imposuit sibi diadema Asiae et
fecit plagam magnam in terra.
33 Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus
excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in
munitionibus.
34 Et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem, ut
faceret remissionem regioni, quia actus omnes Tryphonis fuerant rapinae.
35 Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei et scripsit
epistulam talem:
36 “ Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti
et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem.
37 Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et
parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis
remittere vobis, quae indulsimus.
38 Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones,
quas aedificastis, vobis sint.
39 Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum
diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in
Ierusalem, iam non sit tributarium.
40 Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros,
conscribantur, et sit inter nos pax ”.
41 Anno centesimo
septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel.
42 Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et
commutationibus: “ Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe
Iudaeorum ”.
43 In diebus illis applicuit Simon ad Gazaram et circumdedit
eam castris et fecit machinam et applicuit ad civitatem et percussit turrim
unam et comprehendit.
44 Et eruperant, qui erant intra machinam, in civitatem; et
factus est motus magnus in civitate.
45 Et ascenderunt, qui erant in civitate, cum uxoribus et
filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna postulantes
a Simone dextras sibi dari
46 et dixerunt: “ Non nobis reddas secundum malitias nostras
sed secundum misericordiam tuam ”.
47
Et consensit illis Simon et non debellavit eos; eiecit tamen eos de civitate et
mundavit aedes, in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam canens et
benedicens.
48 Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros,
qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.
49 Qui autem erant in arce Ierusalem, prohibebantur egredi et
ingredi regionem et emere ac vendere; et esurierunt valde, et multi ex eis fame
perierunt.
50 Et clamaverunt ad Simonem, ut dextras acciperent, et dedit
illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus.
51 Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi
mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et
cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est
inimicus magnus ex Israel.
52 Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum
laetitia.
53 Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et
habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.
54 Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit
eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris.
|