16
1 Et ascendit Ioannes de Ga zaris et nuntiavit Simoni pa tri
suo, quae fecit Cendebaeus.
2 Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et
ait illis: “ Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab
adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare
Israel saepius.
3 Nunc autem
senui, vos autem in misericordia sufficientes estis in annis; estote loco meo
et fratris mei et egressi pugnate pro gente nostra; auxilium vero de caelo
vobiscum sit ”.
4 Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et
equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin
5 et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus
copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter
medium ipsorum.
6
Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus eius et vidit populum
trepidantem ad transfretandum torrentem; et transfretavit primus, et viderunt
eum viri et transierunt post eum.
7 Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem
equitatus adversariorum copiosus nimis.
8 Et exclamaverunt tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus
et castra eius, et ceciderunt ex eis multi vulnerati; residui autem in
munitionem fugerunt.
9 Tunc vulneratus est Iudas frater Ioannis; Ioannes autem
insecutus est eos, donec venit Cedron, quam aedificavit.
10 Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et
succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est
in Iudaeam in pace.
11 Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo
Iericho et habebat argentum et aurum multum;
12 erat enim gener summi sacerdotis.
13 Et exaltatum est cor eius, et volebat obtinere regionem et
cogitabat dolum adversus Simonem et filios eius, ut tolleret eos.
14 Simon autem perambulans civitates, quae erant in regione,
et sollicitudinem gerens earum descendit in Iericho ipse et Matthathias et
Iudas filii eius, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo, hic est
mensis Sabath.
15 Et suscepit eos filius Abubi in munitiunculam, quae vocatur
Doc, cum dolo, quam aedificavit; et fecit eis convivium magnum et abscondit
illic viros.
16 Et, cum inebriatus esset Simon et filii eius, surrexit
Ptolemaeus cum suis et sumpserunt arma sua et intraverunt in convivium et
occiderunt eum et duos filios eius et quosdam pueros eius.
17 Et fecit deceptionem magnam et reddidit mala pro bonis.
18 Et scripsit haec Ptolemaeus et misit regi, ut mitteret ei
exercitum in auxilium et traderet ei civitates et regionem.
19 Et misit alios in Gazaram tollere Ioannem; et tribunis
misit epistulas, ut venirent ad se, et daret eis argentum et aurum et dona.
20 Et alios misit occupare Ierusalem et montem templi.
21 Et praecurrens quidam nuntiavit Ioanni in Gazara quia
periit pater eius et fratres eius et quia: “ Misit te quoque interfici ”.
22 Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros,
qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum
perdere.
23 Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum
virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et
rerum gestarum eius,
24 ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii eius, ex
quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
|