4
1 Simon autem praedictus, qui pecuniarum et patriae delator exstitit,
male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset et malorum auctor
fuisset;
2 benefactoremque civitatis et curatorem gentis suae et
aemulatorem legum audebat insidiatorem rerum dicere.
3 Sed cum inimicitia in tantum procederet, ut etiam per
quendam eorum, qui a Simone probati essent, homicidia fierent,
4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium
Menesthei, ducem Coelesyriae et Phoenicis, augentem malitiam Simonis,
5 ad regem se contulit, non ut civium accusator, sed quod
utile esset in commune et singulariter universae multitudinis prospiciens.
6 Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem
adhuc rebus obtingere, nec Simonem cessaturum a stultitia.
7 Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum
Antiochus, qui Epiphanes appellabatur, ambiebat Iason frater Oniae summum
sacerdotium,
8 promittens regi per interpellationem argenti talenta
trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
9 super haec autem promittebat et alia centum quinquaginta se
perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam sibi
constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere.
10 Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim
ad Graecam consuetudinem contribules suos transferre coepit.
11 Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus
fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et
societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos
mores innovabat.
12 Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos
quosque epheborum subigens sub petasum ducebat.
13 Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et
profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis
inauditam contaminationem,
14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti
essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes
fieri iniquae in palaestra praebitionis post disci provocationem
15 et patrios quidem honores nihil habentes, Graecas autem
glorias optimas aestimantes.
16 Quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et quorum
instituta aemulabantur ac per omnia consimiles esse cupiebant, hos hostes et
ultores habuerunt.
17 In leges enim divinas impie agere non est facile, sed haec
tempus sequens declarabit.
18 Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex
praesens esset,
19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis spectatores
Antiochenses portantes argenti drachmas trecentas in sacrificium Herculis; quas
etiam postulaverunt hi, qui asportaverant, ne in sacrificium erogarentur, quia
non oporteret, sed in alium sumptum eas deputari.
20 Sed haec ceciderunt: propter illum quidem, qui miserat, in
sacrificium Herculis; propter eos autem, qui afferebant, in fabricam triremium.
21 Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter
ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab
illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen
venisset, se contulit Hierosolymam.
22
Et magnifice ab Iasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et
acclamationibus introductus est; deinde sic in Phoenicen exercitum convertit.
23 Et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti
Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis
commonitiones perlaturum.
24 At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie
potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni
talenta argenti trecenta;
25 acceptisque regiis mandatis, venit nihil quidem gerens
dignum sacerdotio, animos vero crudelis tyranni et ferae barbarae iram habens.
26 Et Iason quidem, qui proprium fratrem circumvenerat, ipse
circumventus ab alio profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit; de pecuniis
vero regi promissis nihil debite agebat,
28 cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat
praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique
a rege sunt advocati;
29 et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem
Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis.
30 Talibus autem constitutis, contigit Tarsenses et Mallotas
seditionem movere, eo quod Antiochidi, regis concubinae, dono essent dati.
31 Festinanter itaque
rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex iis in dignitate constitutis
Andronico.
32 Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea
quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico; et alia vendiderat Tyri et per
vicinas civitates.
33 Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse
in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam.
34 Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut
Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo
dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei
suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus
iustitiam.
35 Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis
nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta.
36 Sed regressum regem de Ciliciae locis interpellabant, qui
erant per civitatem Iudaei, simul et Graecis scelus conquerentibus, de eo quod
sine ratione Onias interfectus esset.
37 Contristatus itaque animo Antiochus et flexus ad
misericordiam lacrimas fudit, propter defuncti sobrietatem et multam modestiam;
38 accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac
tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum,
in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e
mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam.
39 Multis autem sacrilegiis per civitatem a Lysimacho
commissis Menelai consilio, et divulgata foris fama, congregata est multitudo
adversum Lysimachum, vasis aureis iam multis dissipatis.
40
Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere tribus
milibus, iniquis manibus coepit, duce quodam Aurano, aetate non minus ac
dementia provecto.
41 Sed ut intellexerunt conatum Lymachi, alii lapides, alii
fustes validos arripuere, quidam vero ex adiacente cinere manu apprehenderunt
et mixtim iecerunt in eos, qui circa Lysimachum erant.
42 Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem
et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus
aerarium interfecerunt.
43 De his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari.
44 Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi
tres viri a senatu.
45 Et cum iam superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo
Dorymenis multas pecunias ad suadendum regi.
46 Unde Ptolemaeus, excipiens seorsum in quoddam atrium
columnatum quasi refrigerandi gratia regem, deduxit a sententia.
47 Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus
absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes
iudicarentur, hos morte damnavit.
48 Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et
populo et sacris vasis causam prosecuti sunt.
49 Quam ob rem Tyrii quoque in malefactum indignati, quaeque
ad sepulturam eorum necessaria essent, magno sumptu praestiterunt.
50 Menelaus autem
propter eorum, qui in potentia erant, avaritiam permanebat in potestate,
crescens in malitia magnus civium insidiator constitutus.
|