5
1 Circa hoc autem tempus Anti ochus secundam profectionem
paravit in Aegyptum.
2 Contigit autem per universam civitatem fere per dies
quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et
hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
3 et turmas equorum per ordinem digestas et congressiones
fieri et decursus utrorumque et scutorum motus et contorum multitudinem et
telorum iactus et aureorum ornamentorum fulgores omnisque generis loricationes.
4 Quapropter omnes rogabant pro bono factam esse ostensionem.
5 Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset
Antiochus, assumptis Iason non minus mille viris repente aggressus est
civitatem; illis autem, qui erant in muro, compulsis in fugam et ad ultimum iam
apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem.
6 Iason vero caedes civium suorum perpetrabat nulli parcens,
non intellegens prosperitatem adversum cognatos calamitatem esse maximam,
arbitrans autem hostium et non civium se trophaea constituere.
7 Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum
suarum confusionem adeptus, profugus iterum abiit in Ammanitidem.
8 Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus
apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab
omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex
in Aegyptum extrusus est.
9 Et, qui multos de patria expulerat, peregre periit ad
Lacedaemonios pervectus, quasi pro cognatione habiturus protectionem;
10 et, qui insepultos multos abiecerat, ipse illamentatus
permansit nec exsequiis ullis neque patrio sepulcro participavit.
11 Cum autem nuntia ad regem pervenissent de his, quae gesta
erant, suspicatus est rex a societate defecturam Iudaeam; et ob hoc profectus
ex Aegypto efferatus animo, civitatem quidem armis cepit
12 et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo
et eos, qui in domos ascenderent, trucidare.
13 Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et
natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
14 Erant autem toto triduo octoginta milia perditi,
quadraginta quidem milia in ipso manuum conflictu; non minus autem quam qui
iugulati fuerant, venumdati sunt.
15 Non contentus autem his, ausus est intrare templum
universae terrae sanctissimum, ducem habens Menelaum, qui legum et patriae fuit
proditor,
16 et scelestis manibus sumens sancta vasa et, quae ab aliis
regibus et civitatibus erant posita ad augmentum et gloriam loci et honorem,
profanis manibus contrectans.
17 Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod
propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter
quod accidit circa locum despectio.
18 Alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse
involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad inspectionem
aerarii, et ipse, mox ut accessisset, confestim flagellatus repulsus fuisset ab
audacia.
19 Verum non propter locum gentem, sed propter gentem locum
Dominus elegit.
20 Ideoque et ipse locus particeps factus populi malorum,
postea factus est socius beneficiorum; et, qui derelictus in ira Omnipotentis
est, iterum in magni Domini reconciliatione cum omni gloria restitutus est.
21 Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo
talentis, velocius Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram
ad navigandum, pelagus vero ad ambulandum deducturum propter mentis elationem.
22 Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem:
Hierosolymis quidem Philippum, genere Phrygem, moribus barbariorem eo ipso, a
quo constitutus est;
23 in Garizim autem Andronicum; praeter autem hos Menelaum,
qui gravius quam ceteri imminebat civibus.
24 Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti
vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere,
mulieres autem ac iuniores vendere.
25 Qui cum venisset Hierosolymam et pacificum se simulasset,
quievit usque ad diem sanctum sabbati et, cum comprehenderet feriatos Iudaeos,
arma capere suis praecepit;
26 omnesque, qui ad spectaculum processerant, trucidavit et
civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit.
27 Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat
in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo
vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
|