6
1 Sed non post multum temporis misit rex senem quendam Athe
niensem, qui compelleret Iudaeos, ut se transferrent a patriis legibus et Dei
legibus ne uterentur;
2 contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et
cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum
inhabitabant, Iovis Hospitalis.
3
Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio.
4 Nam templum luxuria et comissationibus gentium erat plenum,
scortantium cum meretricibus et in sacratis porticibus mulieribus adhaerentium,
insuper et intro inferentium ea, quae non licebat;
5 altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus
prohibebantur.
6 Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies sollemnes
patrii servabantur, nec simpliciter Iudaeum se esse quisquam confitebatur.
7 Ducebantur autem cum amara necessitate per singulos menses
in die natalis regis ad sacrificium et, cum Liberi sacra celebrarentur,
cogebantur hedera coronati pompam Libero celebrare.
8 Decretum autem exiit in proximas Graecorum civitates,
suggerente Ptolemaeo, ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent, ut
sacrificarent;
9 eos autem, qui nollent transire ad instituta Graecorum,
interficerent; erat ergo videre instantem miseriam.
10 Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse;
quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent,
per muros praecipitaverunt.
11 Alii vero ad proximas coeuntes speluncas, ut latenter
septimam diem celebrarent, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt,
eo quod verebantur propter religionem sibimet auxilium ferre pro claritate
sanctissimi diei.
12 Obsecro autem eos, qui hunc librum lecturi sunt, ne
abhorrescant propter adversos casus, sed reputent illas poenas non ad
interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
13 Etenim multo tempore
non sinere eos, qui gerunt impie, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii
est indicium.
14 Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter
ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat,
ita et in nobis statuit esse,
15 ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos
vindicet;
16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam
amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit.
17 Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem
veniendum est ad narrationem.
18 Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam
aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem
porcinam manducare.
19 At ille magis cum illustri fama mortem quam cum
exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,
20 exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui
sustinent non admittere illa, quae non est fas gustare, propter nimium vivendi
amorem.
21 Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter
antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes,
quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas
manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus,
22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum
illis amicitiam consequeretur humanitatem.
23 At ille, consilio decoro inito ac digno aetate et
senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitae
disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter
sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
24 “ Non enim aetati nostrae dignum est fingere, ut multi
adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem
alienigenarum
25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et
pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam
meae senectuti conquiram.
26 Nam etsi in praesenti tempore evasero eam, quae ex
hominibus est, poenam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus
effugiam.
27 Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem
dignus apparebo;
28 adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto
animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur ”.
Et cum haec dixisset, confestim ad supplicium venit;
29 ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante
habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod
sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
30 Cumque coepisset plagis mori, ingemiscens dixit: “ Domino,
qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari,
duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero
propter ipsius timorem libenter haec patior ”.
31 Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus,
sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam
virtutis relinquens.
|