7
1 Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos
compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis
cruciatos.
2
Unus autem ex illis exstans prior locutor sic ait: “ Quid es
quaesiturus, et quid vis discere a nobis? Parati sumus mori magis quam patrias leges praevaricari ”.
3
Iratus itaque rex iussit sartagines et ollas succendi.
4 Quibus statim succensis, iussit ei, qui prior illorum fuerat
locutus, amputari linguam et, cute capitis abstracta, summas quoque manus et
pedes ei praescindi, ceteris eius fratribus et matre inspicientibus.
5 Et cum iam per omnia inutilis factus esset, iussit eum igne
admoveri adhuc spirantem et torreri in sartagine. Cum autem vapor sartaginis
diu diffunderetur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter
ita dicentes:
6 “ Dominus Deus aspicit et veritate in nobis consolatur, quemadmodum per
personam contestantis cantici declaravit Moyses: “Et in
servis suis consolabitur” ”.
7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad
illudendum; et cute capitis eius cum capillis abstracta, interrogabant, si
manducaret prius quam toto corpore per membra singula puniretur.
8 At ille
respondens patria voce dixit: “ Non faciam ”. Propter quod et iste, sequenti
loco, tormenta suscepit sicut primus.
9 Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: “ Tu quidem,
scelestissime, de praesenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro
suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit ”.
10 Post hunc tertius illudebatur; et linguam postulatus cito
protulit et manus constanter extendit
11 et fortiter ait: “ E caelo ista possideo et propter illius
leges haec ipsa despicio et ab ipso rursus me ea recepturum spero ”,
12 ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis
animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus.
13 Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes;
14 et, cum iam esset ad mortem, sic ait: “ Potius est ab
hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos; tibi
enim resurrectio ad vitam non erit ”.
15 Et deinceps quintum, cum admovissent, vexabant;
16 at ille respiciens in eum dixit: “ Potestatem inter homines
habens, cum sis corruptibilis, facis, quod vis; noli autem putare genus nostrum
a Deo esse derelictum;
17 tu autem patienter sustine et videbis maiestatem virtutis
ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit ”.
18 Post hunc ducebant sextum, et is mori incipiens ait: “ Noli
frustra errare; nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum
nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis:
19 tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum
pugnare tentaveris ”.
20 Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna,
quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo
ferebat propter spem, quam in Dominum habebat.
21 Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta
sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos:
22 “ Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego
spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego
modulata;
23 sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem
quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum
misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius ”.
24 Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et
exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum
verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum
facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei
crediturum.
25 Sed ad haec cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit
rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
26 Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram
se filio.
27 Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic
ait patria voce: “ Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi
et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi
exhibui.
28 Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in
ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa
Deus; et hominum genus ita fit.
29 Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis
effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam ”.
30
Cum haec illa adhuc diceret, ait adulescens: “ Quem sustinetis? Non oboedio praecepto regis, sed obtempero praecepto
legis, quae data est patribus nostris per Moysen.
31 Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos,
non effugies manus Dei.
32 Nos enim pro peccatis nostris haec patimur;
33 et si nobis propter increpationem et correptionem ille
vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis
suis.
34 Tu autem, o sceleste et omnium hominum flagitiosissime,
noli frustra extolli elatus vanis spebus, in filios caeli levata manu;
35 nondum enim omnipotentis atque intuitoris Dei iudicium
effugisti.
36 Nam fratres nostri, modico nunc dolore sustentato, sub Dei
testamentum aeternae vitae reciderunt; tu vero iudicio Dei iustas superbiae
tuae poenas exsolves.
37 Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado
pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri,
teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
38 in me vero et in fratribus meis restitit Omnipotentis ira,
quae super omne genus nostrum iuste superducta est ”.
39 Tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius
desaevit, indigne ferens se derisum.
40 Et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens.
41 Novissima autem post filios et mater consumpta est.
42
Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.
|