11
1 Sed parvo prorsus post tem pore, Lysias procurator regis et
propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his, quae acciderant,
2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo, veniebat
adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem Graecis habitaculum facturum;
3 templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra
gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
4 nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine
peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
5 Ingressus autem Iudaeam et appropians Bethsuris, munito
quidem praesidio, distanti autem ab Hierosolymis intervallo quinque stadiorum,
illud obsidione premebat.
6 Ut autem, qui cum Maccabaeo erant, cognoverunt eum expugnare
praesidia, cum fletibus et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut
bonum angelum mitteret ad salutem Israel.
7 Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus
est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem
et prompto animo impetum fecerunt.
8 Ilico vero, cum prope
Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam
auream vibrans.
9 Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Deum et
convaluerunt animis non solum homines, sed et bestias ferocissimas et muros
ferreos parati penetrare.
10 Praeibant in apparatu de caelo habentes adiutorem,
miserante super eos Domino.
11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt
ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in
fugam verterunt.
12 Plures autem ex eis vulnerati, nudi evaserunt; sed et ipse
Lysias turpiter fugiens evasit.
13 Et, quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam
erga se deminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos, potente Deo
auxiliante, misit ad eos
14 suasitque eis se consensurum omnibus, quae iusta sunt, et
regem quoque persuasurum, ut necessarium crederet se amicum eis esse.
15 Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat,
utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de
Iudaeis, rex concessit.
16
Nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc modum continentes: “ Lysias
populo Iudaeorum salutem.
17 Ioannes et Abessalom, qui missi fuerant a vobis tradentes
responsum rescriptum, postulabant circum ea, quae per illud significabantur.
18 Quaecumque igitur oportebat etiam regi perferri, exposui;
et, quae res permittebat, concessit.
19 Si igitur in
negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse
tentabo.
20 De ceteris autem per singula mandavi et istis et his, qui a
me missi sunt, colloqui vobiscum.
21 Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, mensis
Iovis Corinthii die vicesima et quarta ”.
22 Regis autem epistula ista continebat: “ Rex Antiochus
Lysiae fratri salutem.
23 Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos, qui
sunt in regno nostro, sine tumultu attendere ad rerum suarum curam,
24 audientes Iudaeos non consensisse patri, ut transferrentur
ad Graecas institutiones, sed suo ipsorum instituto adhaerentes postulare sibi
concedi legitima sua;
25 cupientes igitur hanc quoque gentem extra tumultum esse,
iudicamus templum illis restitui remque agi secundum suorum maiorum
consuetudinem.
26 Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis
ut, cognita nostra voluntate, bono animo sint et libenter propriarum rerum
instaurationi deserviant ”.
27 Ad gentem vero regis epistula talis erat: “ Rex Antiochus
senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem.
28
Si valetis, sic est, ut volumus; sed et ipsi bene valemus.
29 Manifestavit nobis Menelaus velle vos redire et in negotiis
propriis versari.
30 His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis
Xanthici, erit dextera cum securitate,
31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius, et
nemo eorum ullo modo molestiam patietur de his, quae per ignorantiam gesta
sunt.
32 Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
33 Valete. Anno centesimo
quadragesimo octavo, Xanthici mensis quinta decima die ”.
34 Miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem: “
Quintus Memmius, Titus Manius, legati Romanorum populo Iudaeorum salutem.
35
De his, quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos consentimus.
36 De quibus autem ad regem iudicavit referendum, confestim
aliquem mittite inter vos conferentes de his, ut proponamus, sicut congruit
vobis; nos enim Antiochiam accedimus.
37 Ideoque festinate et mittite aliquos, ut nos quoque sciamus
cuius estis voluntatis.
38 Bene valete. Anno
centesimo quadragesimo octavo, quinta decima die mensis Xanthici ”.
|