13
1 Anno centesimo quadrage simo nono his, qui erant cir ca
Iudam, notum factum est Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus
Iudaeam
2 et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum,
unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum
quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus
trecentos.
3 Commiscuit autem se illis et Menelaus et cum multa fallacia
hortabatur Antiochum non pro patriae salute, sed sperans se constitui in
principatum.
4 Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et,
suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in
loco, adductum in Beroeam necari.
5 Erat autem in loco turris quinquaginta cubitorum, cineris
plena, et machinam habebat volubilem undique praecipitem in cinerem.
6 Illic reum sacrilegii vel quorundam etiam aliorum malorum
summitatem factum, omnes propellunt ad interitum.
7 Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terram
adeptum Menelaum.
8 Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit,
cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit.
9 Sed rex mente efferatus veniebat, peiora quam quae sub patre
suo facta erant, ostensurus Iudaeis.
10 Quibus Iudas cognitis, praecepit populo, ut die ac nocte
Dominum invocarent, si quando et alias etiam nunc adiuvaret eos,
11 quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut
privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis
nationibus subdi.
12 Omnibus itaque simul idem facientibus et rogantibus
misericordem Dominum cum fletu et ieiuniis et prostratione per triduum sine
intermissione, hortatus eos Iudas praecepit adesse.
13 Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam
regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res
adiudicare auxilio Dei.
14 Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos,
ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria,
institutionibus, circa Modin exercitum constituit.
15 Cumque suis dedisset signum: “ Victoriam Dei ”, cum
iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam,
interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra
habitaculum erat;
16 et postremo metu ac perturbatione castra repleverunt,
rebusque prospere gestis, abierunt.
17 Die autem iam illucescente hoc factum erat, adiuvante eum
Domini protectione.
18 Sed rex, accepto gustu audaciae Iudaeorum, artibus loca
tentavit.
19 Et Bethsuris, quae erat Iudaeorum praesidium munitum,
castra admovebat; sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
20 His autem, qui intus erant, Iudas necessaria mittebat.
21
Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de Iudaico exercitu; qui
requisitus, comprehensus est et conclusus.
22 Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui erant in Bethsuris,
dextram dedit, accepit, abiit;
23 commisit cum his, qui erant cum Iuda, superatus est;
cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia,
confusus est; Iudaeos deprecatus est, subditus est, iuravit de omnibus, quae
iusta erant, reconciliatus est et obtulit sacrificium, honoravit templum et
loco exhibuit humanitatem;
24 Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad
Gerrenos Hegemonidem,
25 venit Ptolemaidam: graviter ferebant Ptolemenses amicitiae
conventiones — indignabantur enim supra modum — voluerunt irrita
facere pacta.
26 Accessit Lysias ad tribunal, exposuit rationem congruenter,
persuasit, sedavit, tranquillos fecit, regressus est Antiochiam. Hoc modo res
gestae a rege, adventus et profectionis eius, processerunt.
|