14
1 Sed post triennii tempus co gnoverunt, qui cum Iuda erant,
Demetrium Seleuci per portum apud Tripolim adnavigantem cum multitudine valida
et navibus,
2 tenuisse regionem, sublato Antiocho et procuratore eius
Lysia.
3 Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed
voluntarie coinquinatus temporibus seditionis, considerans nullo modo sibi esse
salutem neque accessum ultra ad sanctum altare,
4 venit ad regem Demetrium, centesimo quinquagesimo primo
anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi
esse videbantur; et ipsa quidem die siluit.
5 Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a
Demetrio ad consilium et interrogatus quo proposito et consilio Iudaei
niterentur,
6 ad haec respondit: “ Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum,
quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec
patiuntur regnum esse quietum.
7 Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo
sacerdotio, huc nunc veni,
8 primo quidem de his, quae pertinent ad regem, mera fide
sentiens, secundo autem etiam civibus meis consulens; nam illorum praedictorum
inconsiderantia universum genus nostrum non modice laborat.
9 Sed his singulis, tu rex, cognitis, et regioni et obsesso
generi nostro, secundum quam habes omnibus obviam humanitatem, prospice;
10 nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est pacem esse
negotiis ”.
11 Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici
hostiliter se habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium.
12 Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum,
et ducem ostendens Iudaeae misit,
13 datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero,
qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum
sacerdotem.
14 Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se
Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum
existimantes fore.
15 Audito itaque Nicanoris adventu et conventu nationum,
conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit usque in aeternum
quique suam portionem signis evidentibus protegit.
16 Imperante autem duce, statim inde profectus congreditur eis
ad castellum Dessau.
17 Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore, sed lente
ob repentinum adversariorum silentium victus evaserat.
18 Nicanor tamen audiens quam virtutem haberent, qui cum Iuda
erant, et animi magnitudinem pro patriae certaminibus, sanguine iudicium facere
metuebat.
19 Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam,
ut darent dextras atque acciperent.
20 Et, cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad
multitudinem rettulisset, et paribus suffragiis pareret sententia, sponsionibus
pacis annuerunt.
21 Itaque diem constituerunt, qua secreto convenirent eodem,
et processit utrimque currus, posuerunt sellas;
22 disposuit Iudas armatos paratos locis opportunis, ne forte
ab hostibus repente mali aliquid fieret; congruum colloquium fecerunt.
23 Morabatur Nicanor Hierosolymis nihilque inique agebat
gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit.
24 Habebat autem
Iudam semper in conspectu, ex animo erat viro inclinatus.
25 Rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare. Nuptias fecit, quiete
egit, communiter vivebat.
26 Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et
factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena
sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
27 Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus
irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus,
iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
28 Quibus cognitis, Nicanor confusus erat et aegre ferebat, si
ea, quae convenerant, irrita faceret, nulla a viro facta iniuria;
29 sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem
observabat, ut artificio illud perficeret.
30 At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et
consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse
austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
31 Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia
praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias
offerentibus iussit sibi tradi virum.
32 Quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset, qui
quaerebatur, extendens dexteram ad templum
33 iuravit haec: “ Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis,
istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero
illustre erigam ”.
34 Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus
in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec
dicentes:
35 “ Tu, Domine universorum, qui nullius
indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis; 36 et nunc, Sancte,
omnis sanctificationis Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam,
quae nuper mundata est ”.
37 Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus
est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater
Iudaeorum appellabatur.
38 Hic enim pristinis temporibus seditionis iudicium
pertulerat Iudaismi corpusque et animam pro Iudaismo tradiderat cum omni
perseverantia.
39 Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in
Iudaeos, misit milites supra quingentos, ut eum comprehenderent;
40 putabat enim, si illum cepisset, se cladem istis illaturum.
41 Turbis autem turrim iam occupaturis et atrii ianuae vim
facientibus atque iubentibus ignem admovere et portas incendi, ipse undique
comprehensus supposuit sibi gladium
42 volens nobiliter mori potius quam subditus fieri
peccatoribus et nobilitate sua indignis iniuriis affici.
43 Sed, cum per contentionis festinationem non certo ictu
plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum
praecipitavit semetipsum viriliter in turbas;
44 quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per
medium spatium vacuum.
45 Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum
sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas
pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam,
46 prorsus exsanguis iam effectus, proferens intestina et
sumens utrisque manibus proiecit super turbas et invocans Dominatorem vitae ac
spiritus, ut haec ipsi iterum redderet, ita vita defunctus est.
|