15
1 Nicanor autem, ut comperit eos, qui cum Iuda erant, in locis
esse iuxta Samariam, cogitavit requietionis die cum omni securitate eos
aggredi.
2 Iudaeis vero, qui illum per necessitatem sequebantur,
dicentibus: “ Ne ita ferociter et barbare disperdas, sed honorem tribue praehonoratae
diei cum sanctificatione ab eo, qui universa conspicit ”,
3 ille infelix interrogavit, si est potens in caelo, qui
imperavit agi diem sabbatorum.
4 Et respondentibus illis: “ Est Dominus
vivus ipse in caelo potens, qui iussit colere septimam diem ”;
5 at ille ait: “ Et ego potens sum super
terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri ”.
Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret.
6 Et Nicanor quidem cum summa superbia cervicem erigens
cogitaverat commune trophaeum statuere de iis, qui cum Iuda erant.
7 Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe
auxilium se consequi a Domino;
8 et hortabatur suos, ne formidarent adventum nationum, sed in
mente habentes adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente
sibi affuturam victoriam.
9 Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de
certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos.
10 Et, animis eorum excitatis, denuntiavit simul ostendens
gentium fallaciam et iuramentorum praevaricationem.
11 Cum autem singulos illorum armavisset, non tam clipeorum et
hastarum munitione quam per bonos sermones exhortatione, cumque somnium fide
dignum exposuisset, supra modum universos laetificavit.
12 Erat autem huiuscemodi visus eius: Oniam, qui fuerat summus
sacerdos, virum honestum et bonum, verecundum occursu, modestum moribus et
eloquium digne proferentem et qui a puero omnes virtutes domesticas exercuerat,
manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum.
13 Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem
et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum.
14 Respondentem vero Oniam dixisse: “ Hic
est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias
propheta Dei ”.
15 Protendentem autem Ieremiam dextram dedisse Iudae gladium
aureum et, cum daret, dixisse haec:
16 “ Accipe sanctum gladium munus a Deo,
in quo confringes adversarios ”.
17 Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui
poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra
non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis
iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur.
18 Erat enim timor pro uxoribus et filiis itemque pro
fratribus et cognatis in minore parte iacens, maximus vero et primus pro
sanctificato templo.
19 Sed et eos,
qui in civitate erant comprehensi, non minima sollicitudo habebat propter illum
sub aperto concursum.
20 Et, cum iam omnes exspectarent iudicium futurum, hostesque
iam committerent, atque exercitus esset ordinatus, et bestiae opportuno in loco
constitutae, et equitatus dispositus,
21 considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum
varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia
facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso
iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.
22 Dixit autem invocans hoc modo: “ Tu, Domine, qui misisti
angelum tuum sub Ezechia rege Iudaeae, et interfecit de castris Sennacherib ad
centum octoginta quinque milia,
23 et nunc, Dominator caelorum, mitte angelum bonum ante nos
in timorem et tremorem;
24 magnitudine brachii tui exterreantur, qui cum blasphemia
veniunt adversus sanctum populum tuum ”. Et hic quidem in his finem fecit.
25 Qui autem cum Nicanore erant, cum tubis et canticis
admovebant;
26 hi vero qui erant cum Iuda, cum invocatione et orationibus
congressi sunt cum hostibus.
27 Et manibus quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes,
prostraverunt non minus triginta quinque milia, praesentia Dei magnifice
delectati.
28 Cumque cessassent ab opere et cum gaudio redirent,
cognoverunt Nicanorem proruisse cum armis suis;
29 facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem
Dominum benedicebant.
30 Et praecepit ille, qui per omnia corpore et animo primus
fuerat in certamine pro civibus, qui iuventutis benevolentiam in suam gentem
conservaverat, caput Nicanoris abscindi et manum cum umero, ac Hierosolymam
perferri.
31 Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et
sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant;
32 et, ostenso capite iniqui Nicanoris et manu nefarii, quam
extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est,
33 linguam etiam impii Nicanoris praecisam dixit particulatim
avibus daturum, pretia autem dementiae contra templum suspendere.
34 Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum
dicentes: “ Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit! ”.
35
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum
signum auxilii Domini.
36 Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem
istum absque celebritate praeterire, habere autem celebrem tertiam decimam
diem, mensis duodecimi — Adar dicitur voce Syriaca — pridie
Mardochaei diei.
37 Igitur his erga Nicanorem sic gestis, et ex illis
temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque hic faciam finem sermonis.
38 Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse
volebam; sin autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram.
39 Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus
et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et
delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat
aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.
|