EVANGELIUM SECUNDUM MATTHAEUM
1
1 Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham.
2 Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem
genuit Iudam et fratres eius,
3 Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar, Phares autem
genuit Esrom, Esrom autem genuit Aram,
4 Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson,
Naasson autem genuit Salmon,
5 Salmon autem genuit Booz de Rahab, Booz autem genuit Obed ex
Ruth, Obed autem genuit Iesse,
6 Iesse autem genuit David regem.
David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae,
7 Salomon autem genuit Roboam, Roboam autem genuit Abiam, Abia
autem genuit Asa,
8 Asa autem genuit Iosaphat, Iosaphat autem genuit Ioram,
Ioram autem genuit Oziam,
9 Ozias autem genuit Ioatham, Ioatham autem genuit Achaz,
Achaz autem genuit Ezechiam,
10 Ezechias autem genuit Manassen, Manasses autem genuit Amon,
Amon autem genuit Iosiam,
11 Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in
transmigratione Babylonis.
12 Et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit
Salathiel, Salathiel autem genuit Zorobabel,
13 Zorobabel autem genuit Abiud, Abiud autem genuit Eliachim,
Eliachim autem genuit Azor,
14 Azor autem genuit Sadoc, Sadoc autem genuit Achim, Achim
autem genuit Eliud,
15 Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan,
Matthan autem genuit Iacob,
16 Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est
Iesus, qui vocatur Christus.
17 Omnes ergo generationes ab Abraham usque ad David
generationes quattuordecim; et a David usque ad transmigrationem Babylonis
generationes quattuordecim; et a transmigratione Babylonis usque ad Christum
generationes quattuordecim.
18 Iesu Christi autem generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est
in utero habens de Spiritu Sancto.
19 Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam
traducere, voluit occulte dimittere eam.
20 Haec autem eo
cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: “ Ioseph fili
David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de
Spiritu Sancto est;
21 pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim
salvum faciet populum suum a peccatis eorum ”.
22 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum
est a Domino per prophetam dicentem:
23 “ Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et
vocabunt nomen eius Emmanuel ”, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
24 Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut praecepit ei
angelus Domini, et accepit coniugem suam;
25 et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit
nomen eius Iesum.
|