3
1 In diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in
deserto Iudaeae
2 et dicens: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem:
“ Vox clamantis in deserto:
"Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius!" ”.
4 Ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis cameli et
zonam pelliceam circa lumbos suos; esca autem eius erat locustae et mel
silvestre.
5 Tunc exibat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis
regio circa Iordanem,
6 et baptizabantur in Iordane flumine ab eo, confitentes
peccata sua.
7 Videns autem multos pharisaeorum et sadducaeorum venientes
ad baptismum suum, dixit eis: “ Progenies viperarum, quis
demonstravit vobis fugere a futura ira?
8 Facite ergo fructum dignum paenitentiae
9 et ne velitis dicere intra vos: “Patrem
habemus Abraham”; dico enim vobis quoniam potest Deus de
lapidibus istis suscitare Abrahae filios.
10 Iam enim securis ad radicem arborum posita est; omnis ergo
arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in ignem mittitur.
11 Ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam; qui autem
post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare;
ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni,
12 cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et
congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni
inexstinguibili ”.
13 Tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut
baptizaretur ab eo.
14 Ioannes autem prohibebat eum dicens: “
Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? ”.
15 Respondens autem Iesus dixit ei: “
Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam ”.
Tunc dimittit eum.
16 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua; et ecce
aperti sunt ei caeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam et
venientem super se.
17 Et ecce vox de caelis dicens: “Hic est
Filius meus dilectus, in quo
mihi complacui ”.
4
1 Tunc Iesus ductus est in de sertum a Spiritu, ut tentaretur
a Diabolo.
2 Et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta
noctibus, postea esuriit.
3 Et accedens tentator dixit ei: “ Si Filius Dei es,
dic, ut lapides isti panes fiant ”.
4 Qui respondens dixit:
“ Scriptum est:
"Non in pane solo vivet homo,
sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei" ”.
5 Tunc assumit eum Diabolus in sanctam civitatem et statuit
eum supra pinnaculum templi
6 et dicit ei: “ Si Filius Dei es, mitte
te deorsum. Scriptum est enim:
"Angelis suis mandabit de te,
et in manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum" ”.
7 Ait illi Iesus: “ Rursum scriptum est:
"Non tentabis Dominum Deum tuum" ”.
8 Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et
ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum
9 et dicit illi: “ Haec tibi omnia dabo,
si cadens adoraveris me”.
10 Tunc dicit ei
Iesus:
“ Vade, Satanas! Scriptum est enim:
"Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies" ”.
11 Tunc reliquit eum Diabolus, et ecce angeli accesserunt et
ministrabant ei.
12 Cum autem audisset quod Ioannes traditus esset, secessit in
Galilaeam.
13 Et relicta Nazareth, venit et habitavit in Capharnaum
maritimam
14 in finibus Zabulon et Nephthali, ut impleretur, quod dictum
est per Isaiam prophetam dicentem:
15 “ Terra Zabulon et terra Nephthali,
ad viam maris, trans Iordanem,
Galilaea gentium;
16 populus, qui sedebat in tenebris,
lucem vidit magnam,
et sedentibus in regione et umbra mortis
lux orta est eis ”.
17 Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: “ Paenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ”.
18 Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres,
Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare;
erant enim piscatores.
19 Et ait illis: “ Venite post me, et
faciam vos piscatores hominum ”.
20 At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum.
21 Et procedens inde vidit alios duos fratres, Iacobum
Zebedaei et Ioannem fratrem eius, in navi cum Zebedaeo patre eorum reficientes
retia sua; et vocavit eos.
22 Illi autem
statim, relicta navi et patre suo, secuti sunt eum.
23 Et circumibat Iesus totam Galilaeam, docens in synagogis
eorum et praedicans evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem
infirmitatem in populo.
24 Et abiit opinio eius in totam Syriam; et obtulerunt ei
omnes male habentes, variis languoribus et tormentis comprehensos, et qui
daemonia habebant, et lunaticos et paralyticos, et curavit eos.
25
Et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea et Decapoli et Hierosolymis et
Iudaea et de trans Iordanem.
|