5
1 Videns autem turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, ac
cesserunt ad eum discipuli eius;
2 et aperiens os suum docebat eos dicens:
3 “ Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum.
4 Beati, qui
lugent, quoniam ipsi consolabuntur.
5 Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram.
6 Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi
saturabuntur.
7 Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur.
8 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
9 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
10 Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam,
quoniam ipsorum est regnum caelorum.
11
Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne
malum adversum vos, mentientes, propter me.
12 Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in
caelis; sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo
salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab
hominibus.
14 Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra
montem posita;
15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super
candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt.
16 Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra
bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
17 Nolite putare quoniam
veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere.
18 Amen quippe dico vobis: Donec transeat caelum et terra,
iota unum aut unus apex non praeteribit a Lege, donec omnia fiant.
19 Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et
docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et
docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
20 Dico enim vobis: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam
scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
21
Audistis quia dictum est antiquis: “Non occides; qui autem occiderit, reus
erit iudicio”.
22 Ego autem dico vobis: Omnis, qui irascitur fratri suo, reus
erit iudicio; qui autem dixerit fratri suo: “Racha”, reus erit concilio; qui autem dixerit: “Fatue”, reus erit gehennae ignis.
23 Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus
fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te,
24 relinque ibi munus tuum ante altare et vade, prius,
reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum.
25 Esto
consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo, ne forte tradat te
adversarius iudici, et iudex tradat te ministro, et in carcerem mittaris.
26 Amen dico tibi: Non exies inde, donec reddas novissimum
quadrantem.
27
Audistis quia dictum est: "Non moechaberis".
28 Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad
concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo.
29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et
proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum
corpus tuum mittatur in gehennam.
30 Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et
proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum
corpus tuum abeat in gehennam.
31 Dictum est autem: “Quicumque dimiserit uxorem suam, det illi
libellum repudii”.
32 Ego autem dico vobis: Omnis, qui dimiserit uxorem suam,
excepta fornicationis causa, facit eam moechari; et, qui dimissam duxerit, adulterat.
33 Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non
periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua".
34 Ego autem dico vobis: Non iurare omnino, neque per caelum,
quia thronus Dei est,
35 neque per terram, quia scabellum est pedum eius, neque per
Hierosolymam, quia civitas est magni Regis;
36 neque per caput tuum iuraveris, quia non potes unum
capillum album facere aut nigrum.
37 Sit autem sermo vester: “Est, est”, “Non, non”; quod autem his
abundantius est, a Malo est.
38 Audistis quia dictum est: "Oculum pro oculo et dentem
pro dente".
39 Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te
percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram;
40 et ei, qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam
tollere, remitte ei et pallium;
41 et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo
duo.
42 Qui petit a te, da ei; et volenti mutuari a te, ne
avertaris.
43 Audistis quia dictum est: "Diliges proximum tuum et
odio habebis inimicum tuum".
44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate
pro persequentibus vos,
45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem
suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos.
46 Si enim dilexeritis eos, qui vos diligunt, quam mercedem
habetis? Nonne et publicani hoc faciunt?
47 Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius
facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt?
48 Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis
perfectus est.
|