7
1 Nolite iudicare, ut non iudice mini;
2 in quo enim iudicio iudi caveritis, iudicabimini, et in qua
mensura mensi fueritis, metietur vobis.
3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in
oculo tuo non vides?
4 Aut quomodo dices fratri tuo: “Sine, eiciam festucam de
oculo tuo”, et ecce trabes est in oculo tuo?
5 Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis
eicere festucam de oculo fratris tui.
6 Nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas
vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi dirumpant
vos.
7
Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.
8 Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quaerit, invenit; et
pulsanti aperietur.
9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus
panem, numquid lapidem porriget ei?
10 Aut si piscem
petierit, numquid serpentem porriget ei?
11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis
vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus
se.
12
Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis;
haec est enim Lex et Prophetae.
13 Intrate per angustam
portam, quia lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem, et multi
sunt, qui intrant per eam;
14 quam angusta porta et arta via, quae ducit ad vitam, et
pauci sunt, qui inveniunt eam!
15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.
16 A fructibus eorum cognoscetis eos; numquid colligunt de spinis
uvas aut de tribulis ficus?
17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit, mala autem arbor
fructus malos facit;
18 non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor
mala fructus bonos facere.
19 Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exciditur et in
ignem mittitur.
20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
21 Non omnis, qui dicit mihi: “Domine, Domine”, intrabit in
regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est.
22 Multi dicent mihi in illa die: “Domine, Domine, nonne in
tuo nomine prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine
virtutes multas fecimus?”.
23 Et tunc confitebor illis: Numquam novi vos; discedite a me,
qui operamini iniquitatem.
24 Omnis ergo, qui audit verba mea haec et facit ea,
assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram.
25
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in
domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram.
26 Et omnis, qui audit verba mea haec et non facit ea, similis
erit viro stulto, qui aedificavit domum suam supra arenam.
27 Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt
venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna ”.
28 Et factum est, cum consummasset Iesus verba haec,
admirabantur turbae super doctrinam eius;
29 erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut
scribae eorum.
|