9
1 Et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civita
tem suam.
2 Et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. Et
videns Iesus fidem illorum, dixit paralytico: “ Confide, fili; remittuntur peccata tua ”.
3 Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: “ Hic blasphemat ”.
4 Et cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit: “ Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris?
5 Quid enim est facilius, dicere: “Dimittuntur
peccata tua”, aut dicere: “Surge et
ambula”?
6 Ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in
terra dimittendi peccata — tunc ait paralytico - : Surge,
tolle lectum tuum et vade in domum tuam ”.
7 Et surrexit et abiit in domum suam.
8 Videntes autem turbae timuerunt et glorificaverunt Deum, qui
dedit potestatem talem hominibus.
9 Et cum transiret inde Iesus, vidit hominem sedentem in
teloneo, Matthaeum nomine, et ait illi: “Sequere me”. Et surgens secutus est eum.
10 Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani
et peccatores venientes simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius.
11 Et videntes pharisaei dicebant discipulis eius: “ Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? ”.
12 At ille audiens ait: “ Non est opus
valentibus medico sed male habentibus.
13 Euntes autem discite quid est: “Misericordiam
volo et non sacrificium”. Non enim veni vocare iustos sed peccatores ”.
14 Tunc accedunt ad eum discipuli Ioannis dicentes: “ Quare
nos et pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ”.
15
Et ait illis Iesus: “ Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum
illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc
ieiunabunt.
16 Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum
vetus; tollit enim supplementum eius a vestimento, et peior scissura fit.
17 Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin
rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt; sed vinum novum in
utres novos mittunt, et ambo conservantur ”.
18 Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit et
adorabat eum dicens: “ Filia mea modo defuncta est; sed
veni, impone manum tuam super eam, et vivet ”.
19
Et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius.
20 Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim
annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius.
21 Dicebat enim intra
se: “ Si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero ”.
22
At Iesus conversus et videns eam dixit: “ Confide, filia; fides tua te salvam fecit
”. Et salva facta est mulier ex illa hora.
23 Et cum venisset Iesus in domum principis et vidisset
tibicines et turbam tumultuantem,
24 dicebat: “ Recedite; non est enim
mortua puella, sed dormit ”. Et deridebant eum.
25 At cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius,
et surrexit puella.
26 Et exiit fama haec in universam terram illam.
27 Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci
clamantes et dicentes: “ Miserere nostri, fili David! ”.
28 Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et
dicit eis Iesus: “ Creditis quia possum hoc facere? ”. Dicunt ei: “Utique, Domine”.
29 Tunc tetigit oculos eorum dicens: “Secundum
fidem vestram fiat vobis”.
30 Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus
dicens: “ Videte, ne quis sciat ”.
31 Illi autem
exeuntes diffamaverunt eum in universa terra illa.
32
Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
33
Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “ Numquam apparuit
sic in Israel! ”.
34 Pharisaei autem dicebant: “ In
principe daemoniorum eicit daemones ”.
35 Et circumibat Iesus civitates omnes et castella, docens in
synagogis eorum et praedicans evangelium regni et curans omnem languorem et
omnem infirmitatem.
36 Videns autem turbas, misertus est eis, quia erant vexati et
iacentes sicut oves non habentes pastorem.
37 Tunc dicit discipulis suis: “ Messis
quidem multa, operarii autem pauci;
38 rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem
suam ”.
|