12
1 In illo tempore abiit Iesus sabbatis per sata; discipuli
autem eius esurierunt et coeperunt vellere spicas et manducare.
2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei: “ Ecce discipuli
tui faciunt, quod non licet facere sabbato ”.
3 At ille dixit eis: “ Non legistis quid
fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant?
4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis
comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis
sacerdotibus?
5 Aut non legistis in Lege quia sabbatis sacerdotes in templo
sabbatum violant et sine crimine sunt?
6 Dico autem vobis quia templo maior est hic.
7 Si autem sciretis quid est: “Misericordiam
volo et non sacrificium”, numquam condemnassetis
innocentes.
8 Dominus est enim Filius hominis sabbati ”.
9 Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum;
10 et ecce homo manum habens aridam. Et interrogabant eum
dicentes: “ Licet sabbatis curare? ”,
ut accusarent eum.
11 Ipse autem dixit illis: “ Quis erit ex
vobis homo, qui habeat ovem unam et, si ceciderit haec sabbatis in foveam,
nonne tenebit et levabit eam?
12 Quanto igitur
melior est homo ove! Itaque licet sabbatis bene facere ”.
13 Tunc ait homini: “ Extende manum tuam ”. Et extendit, et restituta est sana sicut altera.
14 Exeuntes autem pharisaei consilium faciebant adversus eum,
quomodo eum perderent.
15 Iesus autem sciens secessit inde. Et secuti sunt eum multi,
et curavit eos omnes
16 et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent,
17 ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam
dicentem:
18 “ Ecce puer meus, quem elegi,
dilectus meus, in quo bene placuit animae meae;
ponam Spiritum meum super eum,
et iudicium gentibus nuntiabit.
19 Non contendet neque clamabit,
neque audiet aliquis in plateis vocem eius.
20 Arundinem quassatam non confringet
et linum fumigans non exstinguet,
donec eiciat ad victoriam iudicium;
21 et in nomine eius gentes sperabunt ”.
22 Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus et mutus, et
curavit eum, ita ut mutus loqueretur et videret.
23 Et stupebant omnes turbae et dicebant: “ Numquid hic est filius David? ”.
24 Pharisaei autem audientes dixerunt: “
Hic non eicit daemones nisi in Beelzebul, principe daemonum ”.
25 Sciens autem cogitationes eorum dixit eis: “ Omne regnum divisum contra se desolatur, et omnis civitas vel domus
divisa contra se non stabit.
26 Et si Satanas Satanam eicit, adversus se divisus est;
quomodo ergo stabit regnum eius?
27 Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo
eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt
vestri.
28 Si autem in Spiritu Dei ego eicio daemones, igitur pervenit
in vos regnum Dei.
29 Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa
eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet.
30 Qui non est mecum, contra me est; et, qui non congregat
mecum, spargit.
31 Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur
hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
32 Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis,
remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei
neque in hoc saeculo neque in futuro.
33 Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite
arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur.
34 Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis
mali? Ex abundantia enim cordis os loquitur.
35 Bonus homo de bono thesauro profert bona, et malus homo de
malo thesauro profert mala.
36 Dico autem vobis: Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint
homines, reddent rationem de eo in die iudicii:
37 ex verbis enim tuis iustificaberis, et ex verbis tuis
condemnaberis ”.
38
Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis dicentes: “ Magister, volumus
a te signum videre ”.
39 Qui respondens ait illis: “ Generatio
mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae
prophetae.
40 Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et
tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et
tribus noctibus.
41 Viri Ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et
condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae; et ecce
plus quam Iona hic!
42 Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et
condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et
ecce plus quam Salomon hic!
43 Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per
loca arida quaerens requiem et non invenit.
44 Tunc dicit: “Revertar in domum meam
unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam
et ornatam.
45 Tunc vadit et assumit secum septem alios spiritus nequiores
se, et intrantes habitant ibi; et fiunt novissima hominis illius peiora
prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae ”.
46 Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater et fratres eius
stabant foris quaerentes loqui ei.
47 Dixit autem ei quidam: “ Ecce mater
tua et fratres tui foris stant quaerentes loqui tecum ”.
48 At ille respondens dicenti sibi ait: “
Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? ”.
49 Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “ Ecce mater mea et fratres mei.
50 Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis
est, ipse meus frater et soror et mater est ”.
|