13
1 In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare;
2 et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut in
naviculam ascendens sederet, et omnis turba stabat in litore.
3 Et locutus est eis multa in parabolis dicens: “ Ecce exiit, qui
seminat, seminare.
4 Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt
volucres et comederunt ea.
5 Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram
multam, et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae;
6 sole autem orto, aestuaverunt et, quia non habebant radicem,
aruerunt.
7 Alia autem ceciderunt in spinas, et creverunt spinae et
suffocaverunt ea.
8 Alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum:
aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.
9 Qui habet aures, audiat ”.
10 Et accedentes discipuli dixerunt ei: “
Quare in parabolis loqueris eis? ”.
11 Qui respondens ait illis: “ Quia vobis
datum est nosse mysteria regni caelorum, illis autem non est datum.
12 Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non
habet, et quod habet, auferetur ab eo.
13 Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et
audientes non audiunt neque intellegunt;
14 et adimpletur eis prophetia Isaiae dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis
et videntes videbitis et non videbitis.
15 Incrassatum est enim cor populi huius,
et auribus graviter audierunt
et oculos suos clauserunt,
ne quando oculis videant
et auribus audiant
et corde intellegant et convertantur,
et sanem eos".
16 Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestrae,
quia audiunt.
17 Amen quippe dico vobis: Multi prophetae et iusti cupierunt
videre, quae videtis, et non viderunt, et audire, quae auditis, et non
audierunt!
18 Vos ergo audite parabolam seminantis.
19 Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit
Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam
seminatus est.
20 Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum
audit et continuo cum gaudio accipit illud,
21 non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta
autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
22 Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum
audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine
fructu efficitur.
23 Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit
verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud
autem sexaginta, porro aliud triginta ”.
24 Aliam parabolam proposuit illis dicens: “ Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in
agro suo.
25 Cum autem dormirent homines, venit inimicus eius et
superseminavit zizania in medio tritici et abiit.
26 Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc
apparuerunt et zizania.
27 Accedentes autem servi patris familias dixerunt ei: “Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet
zizania?”.
28 Et ait illis: “Inimicus homo hoc fecit”. Servi autem dicunt ei: “Vis, imus et colligimus
ea?”.
29 Et ait: “Non; ne forte colligentes
zizania eradicetis simul cum eis triticum,
30 sinite utraque crescere usque ad messem. Et in tempore
messis dicam messoribus: Colligite primum zizania et alligate ea in fasciculos
ad comburendum ea, triticum autem congregate in horreum meum” ”.
31 Aliam parabolam proposuit eis dicens: “ Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo
seminavit in agro suo.
32 Quod minimum quidem est omnibus seminibus; cum autem
creverit, maius est holeribus et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant et
habitent in ramis eius ”.
33 Aliam parabolam locutus est eis: “
Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae
satis tribus, donec fermentatum est totum ”.
34 Haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas; et
sine parabola nihil loquebatur eis,
35 ut adimpleretur, quod dictum erat per prophetam dicentem:
“ Aperiam in parabolis os meum,
eructabo abscondita a constitutione mundi ”.
36 Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad
eum discipuli eius dicentes: “ Dissere nobis parabolam
zizaniorum agri ”.
37 Qui respondens ait: “ Qui seminat
bonum semen, est Filius hominis;
38 ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii
regni; zizania autem filii sunt Mali;
39 inimicus autem, qui seminavit ea, est Diabolus; messis vero
consummatio saeculi est; messores autem angeli sunt.
40 Sicut ergo colliguntur zizania et igni comburuntur, sic
erit in consummatione saeculi:
41 mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno
eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem,
42 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor
dentium.
43 Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Pa tris eorum. Qui
habet aures, audiat.
44 Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro;
quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa,
quae habet, et emit agrum illum.
45 Iterum simile
est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas.
46 Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit
omnia, quae habuit, et emit eam.
47 Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et
ex omni genere congreganti;
48 quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes
collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
49 Sic erit in consummatione saeculi: exibunt angeli et
separabunt malos de medio iustorum
50 et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor
dentium.
51 Intellexistis haec omnia? ”. Dicunt ei: “ Etiam ”.
52 Ait autem illis: “ Ideo omnis scriba doctus in regno
caelorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et
vetera ”.
53
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum,
ita ut mirarentur et dicerent: “ Unde huic sapientia haec et virtutes?
55 Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria,
et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas?
56 Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ”.
57 Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “ Non est
propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ”.
58
Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
|