16
1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et
rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
2 At ille respondens ait eis: “ Facto vespere dicitis: “Serenum erit, rubicundum est enim caelum”;
3 et mane: “Hodie tempestas, rutilat enim
triste caelum”. Faciem
quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
4
Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi
signum Ionae ”. Et, relictis illis, abiit.
5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes
accipere.
6 Iesus autem dixit illis: “ Intuemini et
cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ”.
7 At illi cogitabant inter se dicentes: “
Panes non accepimus!”.
8 Sciens autem Iesus dixit: “ Quid
cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque
milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas
sumpsistis?
11 Quomodo non
intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum
et sadducaeorum ”.
12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento
panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
13
Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos
dicens: “ Quem dicunt homines esse Filium hominis?”.
14 At illi dixerunt: “ Alii Ioannem
Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ”.
15 Dicit illis: “ Vos autem quem me esse
dicitis? ”.
16 Respondens Simon Petrus dixit: “ Tu es
Christus, Filius Dei vivi ”.
17 Respondens autem Iesus dixit ei: “
Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater
meus, qui in caelis est.
18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram
aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris
super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit
solutum in caelis ”.
20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse
esset Christus.
21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia
oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus
sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
22 Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: “ Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ”.
23 Qui conversus
dixit Petro: “ Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae
Dei sunt, sed ea, quae hominum! ”.
24
Tunc Iesus dixit discipulis suis: “ Si quis vult post me venire, abneget
semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
25 Qui enim
voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam
suam propter me, inveniet eam.
26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur,
animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro
anima sua?
27
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc
reddet unicuique secundum opus eius.
28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non
gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo ”.
|