21
1 Et cum appropinquassent Hierosolymis et venissent Bethfage,
ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos
2 dicens eis: “ Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis
asinam alligatam et pullum cum ea; solvite et adducite mihi.
3 Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: “Dominus eos necessarios habet”, et confestim
dimittet eos ”.
4 Hoc autem factum est, ut impleretur, quod dictum est per
prophetam dicentem:
5 “ Dicite filiae Sion:
Ecce Rex tuus venit tibi,
mansuetus et sedens super asinam
et super pullum filium subiugalis ”.
6 Euntes autem discipuli fecerunt, sicut praecepit illis
Iesus,
7 et adduxerunt asinam et pullum; et imposuerunt super eis
vestimenta sua, et sedit super ea.
8 Plurima autem
turba straverunt vestimenta sua in via; alii autem caedebant ramos de arboribus
et sternebant in via.
9 Turbae autem, quae praecedebant eum et quae sequebantur,
clamabant dicentes: “ Hosanna filio David! Benedictus, qui venit in nomine
Domini! Hosanna in altissimis! ”.
10
Et cum intrasset Hierosolymam, commota est universa civitas dicens: “ Quis est hic?”.
11 Turbae autem dicebant: “ Hic est Iesus
propheta a Nazareth Galilaeae ”.
12 Et intravit Iesus in templum et eiciebat omnes vendentes et
ementes in templo, et mensas nummulariorum evertit et cathedras vendentium
columbas,
13 et dicit eis: “ Scriptum est:
"Domus mea domus orationis vocabitur". Vos autem facitis eam
speluncam latronum ”.
14 Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit
eos.
15 Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia,
quae fecit, et pueros clamantes in templo et dicentes: “
Hosanna filio David ”, indignati sunt
16 et dixerunt ei: “ Audis quid isti
dicant? ”. Iesus autem dicit eis: “
Utique; numquam legistis: "Ex ore infantium et lactantium perfecisti
laudem"? ”.
17
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam ibique mansit.
18 Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
19 Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam; et
nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: “ Numquam ex
te fructus nascatur in sempiternum ”. Et arefacta est continuo
ficulnea.
20 Et videntes discipuli mirati sunt dicentes: “ Quomodo continuo
aruit ficulnea? ”.
21 Respondens autem Iesus ait eis: “ Amen
dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea
facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta
te in mare”, fiet.
22 Et omnia, quaecumque petieritis in oratione credentes,
accipietis ”.
23 Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem
principes sacerdotum et seniores populi dicentes: “ In qua
potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? ”.
24 Respondens autem Iesus dixit illis: “
Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis
dicam, in qua potestate haec facio:
25 Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus? ”. At illi cogitabant inter se dicentes: “ Si dixerimus:
“E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”;
26 si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam ”.
27 Et respondentes Iesu dixerunt: “
Nescimus ”. Ait
illis et ipse: “ Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio ”.
28
“ Quid
autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios. Et accedens ad primum dixit: “Fili, vade hodie,
operare in vinea”.
29 Ille autem respondens ait: “Nolo”; postea autem paenitentia
motus abiit.
30 Accedens autem ad alterum dixit similiter. At ille
respondens ait: “Eo, domine”; et non ivit.
31 Quis ex duobus fecit voluntatem patris? ”. Dicunt: “ Primus
”. Dicit illis Iesus: “ Amen dico vobis: Publicani et meretrices praecedunt vos
in regnum Dei.
32 Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non
credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec
paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33 Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui
plantavit vineam et saepem circumdedit ei et fodit in ea torcular et
aedificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
34 Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos
suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius.
35 Et agricolae, apprehensis servis eius, alium ceciderunt,
alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36 Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt
illis similiter.
37 Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: “Verebuntur filium
meum”.
38 Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se: “Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius”.
39 Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
40 Cum ergo
venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis? ”.
41
Aiunt illi: “ Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei
fructum temporibus suis ”.
42 Dicit illis Iesus: “ Numquam legistis
in Scripturis:
"Lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris" ?
43 Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et
dabitur genti facienti fructus eius.
44 Et, qui ceciderit super lapidem istum confringetur; super
quem vero ceciderit, conteret eum ”.
45 Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei
parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret;
46 et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut
prophetam eum habebant.
|