22
1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens:
2 “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio
suo.
3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et
nolebant venire.
4 Iterum misit alios servos dicens: “Dicite
invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia
parata; venite ad nuptias”.
5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam,
alius vero ad negotiationem suam;
6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos
occiderunt.
7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit
homicidas illos et civitatem illorum succendit.
8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem
paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni;
9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate
ad nuptias”.
10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos
invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium.
11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi
hominem non vestitum veste nuptiali
12 et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti,
non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit.
13 Tunc dixit rex ministris: “Ligate
pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et
stridor dentium”.
14 Multi enim
sunt vocati, pauci vero electi ”.
15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum
in sermone.
16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “
Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi
cura de aliquo; non enim respicis personam hominum.
17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare
Caesari an non? ”.
18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid me
tentatis, hypocritae?
19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illi obtulerunt ei denarium.
20
Et ait illis: “ Cuius est imago haec et suprascriptio? ”.
21 Dicunt ei: “
Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et,
quae sunt Dei, Deo ”.
22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.
23 In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non
esse resurrectionem, et interrogaverunt eum
24 dicentes: “ Magister, Moyses dixit, si quis mortuus fuerit
non habens filios, ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri
suo.
25 Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore
ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo;
26 similiter secundus et tertius usque ad septimum.
27 Novissime autem omnium mulier defuncta est.
28 In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam ”.
29 Respondens autem Iesus ait illis: “
Erratis nescientes Scripturas neque virtutem Dei;
30 in resurrectione enim neque nubent neque nubentur, sed sunt
sicut angeli in caelo.
31 De resurrectione autem mortuorum non legistis, quod dictum
est vobis a Deo dicente:
32 “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et
Deus Iacob”? Non est Deus mortuorum sed viventium ”.
33 Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius.
34 Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset
sadducaeis, convenerunt in unum.
35 Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum:
36 “ Magister, quod est mandatum magnum
in Lege? ”.
37 Ait autem illi: “ Diliges Dominum Deum
tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua:
38 hoc est magnum et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut
teipsum.
40 In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ”.
41 Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Iesus
42 dicens: “ Quid vobis videtur de
Christo? Cuius filius est? ”. Dicunt ei: “ David ”.
43 Ait illis: “ Quomodo ergo David in
Spiritu vocat eum Dominum dicens:
44 “Dixit Dominus Domino meo: Sede a
dextris meis,
donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”?
45 Si ergo David
vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? ”.
46 Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit
quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
|