25
1 Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae
accipientes lampades suas exierunt obviam sponso.
2 Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes.
3 Fatuae enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum
secum;
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus
suis.
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et
dormierunt.
6 Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”.
7
Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas.
8 Fatuae autem sapientibus dixerunt: “Date nobis de oleo
vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur”.
9 Responderunt prudentes dicentes: “Ne
forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis”.
10 Dum autem irent emere, venit sponsus, et quae paratae
erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua.
11 Novissime autem veniunt et reliquae virgines dicentes: “Domine, domine, aperi nobis”.
12 At ille respondens ait: “Amen dico
vobis: Nescio vos”.
13 Vigilate
itaque, quia nescitis diem neque horam.
14 Sicut enim homo peregre proficiscens vocavit servos suos et
tradidit illis bona sua.
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero
unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est. Statim
16 abiit, qui quinque talenta acceperat, et operatus est in
eis et lucratus est alia quinque;
17 similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terra et
abscondit pecuniam domini sui.
19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et
ponit rationem cum eis.
20 Et accedens, qui
quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta dicens: “Domine,
quinque talenta tradidisti mihi; ecce alia quinque superlucratus sum”.
21
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam:
intra in gaudium domini tui”.
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: “Domine,
duo talenta tradidisti mihi; ecce alia duo lucratus sum”.
23
Ait illi dominus eius: “Euge, serve bone et fidelis. Super pauca fuisti fidelis; supra multa te constituam:
intra in gaudium domini tui”.
24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: “Domine,
novi te quia homo durus es: metis, ubi non seminasti, et congregas, ubi non
sparsisti;
25 et timens abii et abscondi talentum tuum in terra. Ecce habes, quod tuum est”.
26 Respondens autem dominus eius dixit ei: “Serve male et piger! Sciebas quia meto, ubi non seminavi, et congrego,
ubi non sparsi?
27 Oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis, et
veniens ego recepissem, quod meum est cum usura.
28 Tollite itaque ab eo talentum et date ei, qui habet decem
talenta:
29 omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non
habet, et quod habet, auferetur ab eo.
30 Et inutilem servum eicite in tenebras exteriores: illic
erit fletus et stridor dentium”.
31 Cum autem venerit Filius hominis in gloria sua, et omnes
angeli cum eo, tunc sedebit super thronum gloriae suae.
32 Et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos
ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis,
33 et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a
sinistris.
34 Tunc dicet Rex his, qui a dextris eius erunt: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a
constitutione mundi.
35 Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et
dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
36 nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in
carcere eram, et venistis ad me”.
37 Tunc respondebunt ei iusti dicentes: “Domine,
quando te vidimus esurientem et pavimus, aut sitientem et dedimus tibi potum?
38 Quando autem te vidimus hospitem et collegimus, aut nudum
et cooperuimus?
39 Quando autem te vidimus infirmum aut in carcere et venimus
ad te?”.
40 Et respondens Rex dicet illis: “Amen
dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”.
41 Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo
et angelis eius.
42 Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et
non dedistis mihi potum;
43 hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non
operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me”.
44 Tunc respondebunt et ipsi dicentes: “Domine,
quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum
vel in carcere et non ministravimus tibi?”.
45 Tunc respondebit illis dicens: “Amen
dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”.
46 Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam
aeternam ”.
|