26
1 Et factum est, cum consum masset Iesus sermones hos omnes,
dixit discipulis suis:
2 “ Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis traditur, ut
crucifigatur ”.
3 Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi
in aulam principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas,
4 et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent;
5 dicebant autem: “ Non in die festo, ne
tumultus fiat in populo ”.
6 Cum autem esset Iesus in Bethania, in domo Simonis leprosi,
7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi
et effudit super caput ipsius recumbentis.
8 Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: “ Ut quid perditio haec?
9 Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus ”.
10 Sciens autem Iesus ait illis: “ Quid
molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me;
11 nam semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper
habetis.
12 Mittens enim haec unguentum hoc supra corpus meum, ad
sepeliendum me fecit.
13 Amen dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit hoc
evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius ”.
14 Tunc abiit unus de Duodecim, qui dicebatur Iudas
Iscariotes, ad principes sacerdotum
15 et ait: “ Quid vultis mihi dare, et
ego vobis eum tradam? ”. At illi constituerunt ei triginta
argenteos.
16 Et exinde quaerebat opportunitatem, ut eum traderet.
17 Prima autem Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum
dicentes: “ Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? ”.
18 Ille autem dixit: “ Ite in civitatem
ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum
prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis” ”.
19 Et fecerunt discipuli, sicut constituit illis Iesus, et
paraverunt Pascha.
20 Vespere autem facto, discumbebat cum Duodecim.
21 Et edentibus illis, dixit: “ Amen dico
vobis: Unus vestrum me traditurus est ”.
22 Et contristati
valde, coeperunt singuli dicere ei: “ Numquid ego sum, Domine? ”.
23 At ipse respondens ait: “ Qui intingit mecum manum in
paropside, hic me tradet.
24 Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo;
vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si
natus non fuisset homo ille ”.
25 Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: “ Numquid
ego sum, Rabbi? ”. Ait illi: “ Tu dixisti ”.
26 Cenantibus autem eis, accepit Iesus panem et benedixit ac
fregit deditque discipulis et ait: “ Accipite, comedite:
hoc est corpus meum ”.
27 Et accipiens calicem, gratias egit et dedit illis dicens: “ Bibite ex hoc omnes:
28 hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis
effunditur in remissionem peccatorum.
29 Dico autem vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis
usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei ”.
30 Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
31 Tunc dicit illis Iesus: “ Omnes vos
scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam
pastorem, et dispergentur oves gregis".
32 Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
33 Respondens autem Petrus ait illi: “ Et
si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor ”.
34 Ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: In
hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis ”.
35 Ait illi Petrus: “ Etiam si oportuerit
me mori tecum, non te negabo ”. Similiter et omnes
discipuli dixerunt.
36 Tunc venit Iesus cum illis in praedium, quod dicitur
Gethsemani. Et dicit discipulis: “ Sedete hic, donec vadam
illuc et orem ”.
37 Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit
contristari et maestus esse.
38 Tunc ait illis: “ Tristis est anima
mea usque ad mortem; sustinete hic et vigilate mecum ”.
39 Et progressus pusillum, procidit in faciem suam orans et
dicens: “ Pater mi, si possibile est, transeat a me calix
iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu ”.
40 Et venit ad discipulos et invenit eos dormientes; et dicit
Petro: “ Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
41 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus
quidem promptus est, caro autem infirma ”.
42 Iterum secundo
abiit et oravit dicens: “ Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam
illud, fiat voluntas tua ”.
43
Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
44 Et relictis illis, iterum abiit et oravit tertio, eundem
sermonem iterum dicens.
45 Tunc venit ad discipulos et dicit illis: “ Dormite iam et
requiescite; ecce appropinquavit hora, et Filius hominis traditur in manus
peccatorum.
46 Surgite, eamus; ecce appropinquavit, qui me tradit ”.
47 Et adhuc ipso loquente, ecce Iudas, unus de Duodecim,
venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus
sacerdotum et senioribus populi.
48 Qui autem tradidit eum, dedit illis signum dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum! ”.
49 Et confestim accedens ad Iesum dixit: “ Ave, Rabbi! ” et osculatus est eum.
50 Iesus autem dixit illi: “ Amice, ad
quod venisti! ”. Tunc accesserunt et manus iniecerunt in
Iesum et tenuerunt eum.
51 Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum
exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit
auriculam eius.
52 Tunc ait illi Iesus: “ Converte
gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio
peribunt.
53 An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit
mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?
54 Quomodo ergo
implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri? ”.
55 In illa hora dixit Iesus turbis: “ Tamquam ad latronem
existis cum gladiis et fustibus comprehendere me? Cotidie sedebam docens in
templo, et non me tenuistis ”.
56 Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae
Prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
57 Illi autem tenentes Iesum duxerunt ad Caipham principem
sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
58 Petrus autem sequebatur eum a longe usque in aulam
principis sacerdotum; et ingressus intro sede bat cum ministris, ut videret
finem.
59 Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant
falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent,
60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent.
Novissime autem venientes duo
61 dixerunt: “ Hic dixit: “Possum destruere templum Dei et
post triduum aedificare illud” ”.
62 Et surgens princeps sacerdotum ait illi: “ Nihil respondes?
Quid
isti adversum te testificantur? ”.
63 Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: “ Adiuro te per
Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus Filius Dei ”.
64 Dicit illi Iesus: “ Tu dixisti.
Verumtamen dico vobis: Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris
Virtutis et venientem in nubibus caeli ”.
65 Tunc princeps
sacerdotum scidit vestimenta sua dicens: “ Blasphemavit! Quid adhuc egemus
testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam.
66 Quid vobis videtur? ”. Illi autem respondentes dixerunt: “
Reus est mortis! ”.
67 Tunc exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt;
alii autem palmas in faciem ei dederunt
68 dicentes: “ Prophetiza nobis, Christe: Quis est, qui te
percussit? ”.
69 Petrus vero sedebat foris in atrio; et accessit ad eum una
ancilla dicens: “ Et tu cum Iesu Galilaeo eras! ”.
70 At ille negavit coram omnibus dicens: “ Nescio quid dicis! ”.
71 Exeunte autem illo ad ianuam, vidit eum alia et ait his,
qui erant ibi: “ Hic erat cum Iesu Nazareno! ”.
72 Et iterum negavit cum iuramento: “ Non novi hominem! ”.
73
Post pusillum autem accesserunt, qui stabant, et dixerunt Petro: “ Vere et tu ex
illis es, nam et loquela tua manifestum te facit ”.
74 Tunc coepit
detestari et iurare: “ Non novi hominem! ”. Et continuo gallus cantavit;
75 et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: “ Priusquam gallus
cantet, ter me negabis ”. Et egressus foras ploravit
amare.
|