28
1 Sero autem post sabbatum, cum illucesceret in primam
sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum.
2
Et ecce terrae motus factus est magnus: angelus enim Domini descendit de caelo
et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum.
3 Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum eius
candidum sicut nix.
4 Prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt
velut mortui.
5 Respondens autem angelus dixit mulieribus: “ Nolite timere
vos! Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis.
6 Non est hic: surrexit enim, sicut dixit. Venite, videte
locum, ubi positus erat.
7 Et cito euntes dicite discipulis eius: “Surrexit a mortuis et ecce praecedit vos in Galilaeam; ibi eum
videbitis”. Ecce
dixi vobis ”.
8 Et exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio
cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
9 Et ecce Iesus occurrit illis dicens: “ Avete ”. Illae autem accesserunt
et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum.
10 Tunc ait illis Iesus: “ Nolite timere; ite, nuntiate fratribus
meis, ut eant in Galilaeam et ibi me videbunt ”.
11 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in
civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quae facta fuerant.
12 Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam
copiosam dederunt militibus
13 dicentes: “ Dicite: “Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus”.
14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei et
securos vos faciemus ”.
15
At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud
apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem
ubi constituerat illis Iesus,
17 et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
18
Et accedens Iesus locutus est eis dicens: “ Data est mihi omnis potestas in caelo et
in terra.
19 Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti,
20 docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et
ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ”.
|