4
1 Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur
ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa
mare super terram erant.
2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in
doctrina sua:
3 “ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et
venerunt volucres et comederunt illud.
5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam,
et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;
6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non
haberet radicem, exaruit.
7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et
suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum:
ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum
centum ”.
9 Et dicebat: “ Qui habet aures audiendi,
audiat ”.
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa
eum erant cum Duodecim, parabolas.
11 Et dicebat eis: “ Vobis datum est
mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,
12 ut videntes videant et non videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur,
et dimittatur eis ”.
13 Et ait illis: “ Nescitis parabolam
hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
14 Qui seminat, verbum seminat.
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum
audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.
16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint
verbum, statim cum gaudio accipiunt illud
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde
orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum
audierunt,
19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua
concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui
audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et
unum centum ”.
21 Et dicebat illis: “ Numquid venit
lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum
ponatur?
22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec
factum est occultum, nisi ut in palam veniat.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat ”.
24 Et dicebat illis: “ Videte quid
audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod
habet, auferetur ab illo ”.
26 Et dicebat: “ Sic est regnum Dei,
quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et
increscat, dum nescit ille.
28 Ultro terra
fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam
adest messis ”.
30 Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua
parabola ponemus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra,
minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra;
32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus
holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli
habitare ”.
33
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem
discipulis suis disserebat omnia.
35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra
”.
36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et
aliae naves erant cum illo.
37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant
in navem, ita ut iam impleretur navis.
38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant
eum et dicunt ei: “ Magister, non ad te pertinet quia
perimus? ”.
39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Et cessavit ventus, et facta
est tranquillitas magna.
40 Et ait illis: “ Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ”.
41
Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “ Quis putas est
iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ”.
|