5
1 Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
2 Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo
in spiritu immundo,
3 qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam
quisquam eum poterat ligare,
4 quoniam saepe compedibus et catenis vinctus dirupisset
catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare;
5 et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat
clamans et concidens se lapidibus.
6 Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
7 et clamans voce magna dicit: “ Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei
Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ”.
8 Dicebat enim illi: “ Exi, spiritus
immunde, ab homine ”.
9 Et interrogabat eum: “ Quod tibi nomen
est? ”. Et
dicit ei: “ Legio nomen mihi est, quia multi sumus ”.
10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens;
12 et deprecati sunt eum dicentes: “ Mitte nos in porcos, ut
in eos introeamus ”.
13
Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno
impetu grex ruit per praecipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in
mari.
14 Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in
civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti.
15 Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a daemonio
vexabatur, sedentem, vestitum et sanae mentis, eum qui legionem habuerat, et
timuerunt.
16 Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset
ei, qui daemonium habuerat, et de porcis.
17 Et rogare eum coeperunt, ut discederet a finibus eorum.
18 Cumque ascenderet navem, qui daemonio vexatus fuerat,
deprecabatur eum, ut esset cum illo.
19 Et non admisit eum, sed ait illi: “ Vade in domum
tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ”.
20 Et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi
fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
21 Et cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum,
convenit turba multa ad illum, et erat circa mare.
22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns
eum procidit ad pedes eius
23 et deprecatur eum multum dicens: “
Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et
vivat ”.
24 Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et
comprimebant illum.
25 Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et
erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat,
27 cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit
vestimentum eius;
28 dicebat enim: “ Si vel vestimenta eius
tetigero, salva ero ”.
29 Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit
corpore quod sanata esset a plaga.
30 Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quae
exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: “ Quis tetigit
vestimenta mea? ”.
31 Et dicebant ei discipuli sui: “ Vides
turbam comprimentem te et dicis: “Quis me tetigit?”
”.
32 Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
33 Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in
se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
34 Ille autem
dixit ei: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga
tua ”.
35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: “
Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ”.
36 Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait
archisynagogo: “ Noli timere; tantummodo crede! ”.
37
Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem
Iacobi.
38 Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et
flentes et eiulantes multum,
39 et ingressus ait eis: “ Quid turbamini et ploratis? Puella non
est mortua, sed dormit ”.
40 Et irridebant eum. Ipse vero, eiectis omnibus, assumit
patrem puellae et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella;
41 et tenens manum puellae ait illi: “
Talitha, qum! ” — quod est interpretatum: “ Puella, tibi dico: Surge! ” - .
42 Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim
annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno.
43 Et praecepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit
dari illi manducare.
|