6
1 Et egressus est inde et venit in patriam suam, et sequuntur
il lum discipuli sui.
2 Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi
audientes admirabantur dicentes: “ Unde huic haec, et quae est sapientia,
quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur?
3 Nonne iste est faber, filius Mariae et frater Iacobi et
Iosetis et Iudae et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ”. Et scandalizabantur in
illo.
4 Et dicebat eis Iesus: “ Non est propheta sine honore nisi in
patria sua et in cognatione sua et in domo sua ”.
5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos
impositis manibus curavit;
6 et mirabatur propter incredulitatem eorum.
Et circumibat castella in circuitu docens.
7 Et convocat Duodecim et coepit eos mittere binos et dabat
illis potestatem in spiritus immundos;
8 et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam
tantum: non panem, non peram neque in zona aes,
9 sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus
tunicis.
10 Et dicebat eis: “ Quocumque introieritis in domum, illic
manete, donec exeatis inde.
11 Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos,
exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ”.
12 Et exeuntes praedicaverunt, ut paenitentiam agerent;
13 et daemonia multa eiciebant et ungebant oleo multos
aegrotos et sanabant.
14 Et audivit Herodes rex; manifestum enim factum est nomen
eius. Et dicebant: “ Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea
inoperantur virtutes in illo ”.
15
Alii autem dicebant: “ Elias est ”. Alii vero dicebant: “ Propheta est, quasi unus ex prophetis ”.
16 Quo audito, Herodes aiebat: “ Quem ego
decollavi Ioannem, hic resurrexit! ”.
17 Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in
carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
18 Dicebat enim Ioannes Herodi: “ Non
licet tibi habere uxorem fratris tui ”.
19 Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum
nec poterat:
20 Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et
sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum haesitabat et libenter eum
audiebat.
21 Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo
cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilaeae,
22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset,
placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellae: “
Pete a me, quod vis, et dabo tibi ”.
23 Et iuravit
illi multum: “ Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ”.
24 Quae cum exisset, dixit matri suae: “ Quid petam? ”. At
illa dixit: “ Caput Ioannis Baptistae ”.
25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit
dicens: “ Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistae ”.
26 Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter
recumbentes noluit eam decipere;
27 et statim misso spiculatore rex praecepit afferri caput
eius. Et
abiens decollavit eum in carcere
28 et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellae, et
puella dedit illud matri suae.
29 Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
et posuerunt illud in monumento.
30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi
omnia, quae egerant et docuerant.
31 Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum
et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et
redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
32
Et abierunt in navi in desertum locum seorsum.
33
Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus
civitatibus concurrerunt illuc et praevenerunt eos.
34 Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos,
quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere illos multa.
35 Et cum iam hora multa facta esset, accesserunt discipuli
eius dicentes: “ Desertus est locus hic, et hora iam est multa;
36 dimitte illos, ut euntes in villas et vicos in circuitu
emant sibi, quod manducent ”.
37 Respondens autem ait illis: “ Date
illis vos manducare ”. Et dicunt ei: “ Euntes emamus denariis ducentis panes et dabimus eis manducare? ”.
38 Et dicit eis: “ Quot panes habetis?
Ite, videte ”. Et cum cognovissent, dicunt: “ Quinque et duos pisces ”.
39 Et praecepit illis, ut accumbere facerent omnes secundum
contubernia super viride fenum.
40 Et discubuerunt secundum areas per centenos et per
quinquagenos.
41 Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in
caelum benedixit et fregit panes et dabat discipulis suis, ut ponerent ante
eos; et duos pisces divisit omnibus.
42 Et manducaverunt omnes et saturati sunt;
43 et sustulerunt fragmenta duodecim cophinos plenos, et de
piscibus.
44 Et erant, qui manducaverunt panes, quinque milia virorum.
45 Et statim coegit discipulos suos ascendere navem, ut
praecederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
47 Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse
solus in terra.
48 Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus
contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare
et volebat praeterire eos.
49 At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt
phantasma esse et exclamaverunt;
50 omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem
locutus est cum eis et dicit illis: “ Confidite, ego sum;
nolite timere! ”.
51 Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus. Et valde
nimis intra se stupebant;
52 non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum
obcaecatum.
53 Et cum transfretassent in terram, pervenerunt Gennesaret et
applicuerunt.
54 Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum
55 et percurrentes universam regionem illam coeperunt in
grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
56 Et quocumque introibat in vicos aut in civitates vel in
villas, in plateis ponebant infirmos; et deprecabantur eum, ut vel fimbriam
vestimenti eius tangerent; et, quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
|