7
1 Et conveniunt ad eum pharisaei et quidam de scribis
venientes ab Hierosolymis;
2 et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus
manibus, id est non lotis, manducare panes
3 — pharisaei enim et omnes Iudaei, nisi pugillo lavent manus, non
manducant, tenentes traditionem seniorum;
4 et a foro nisi baptizentur, non comedunt; et alia multa
sunt, quae acceperunt servanda: baptismata calicum et urceorum et aeramentorum
et lectorum —
5 et interrogant eum pharisaei et scribae: “ Quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum, sed
communibus manibus manducant panem? ”.
6 At ille dixit eis: “ Bene prophetavit
Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est:
“Populus hic labiis me honorat,
cor autem eorum longe est a me;
7 in vanum autem me colunt
docentes doctrinas praecepta hominum”.
8 Relinquentes mandatum Dei tenetis traditionem hominum ”.
9 Et dicebat illis: “ Bene irritum
facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
10 Moyses enim dixit: “Honora patrem tuum
et matrem tuam” et: “Qui maledixerit
patri aut matri, morte moriatur”;
11 vos autem dicitis: “Si dixerit homo
patri aut matri: Corban, quod est donum, quodcumque ex me tibi profuerit”,
12 ultra non permittitis ei facere quidquam patri aut matri
13 rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam
tradidistis; et similia huiusmodi multa facitis ”.
14 Et advocata iterum turba, dicebat illis: “ Audite me, omnes, et intellegite:
15 Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit
eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt, quae coinquinant
hominem! ”.
(16) 17 Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius
parabolam.
18 Et ait illis: “ Sic et vos imprudentes
estis? Non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest
eum coinquinare,
19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum
exit? ”, purgans omnes escas.
20 Dicebat autem: “ Quod de homine exit,
illud coinquinat hominem;
21 ab intus enim de corde hominum cogitationes malae
procedunt, fornicationes, furta, homicidia,
22 adulteria, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitia, oculus
malus, blasphemia, superbia, stultitia:
23 omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem ”.
24 Inde autem surgens abiit in fines Tyri et Sidonis. Et
ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere.
25 Sed statim ut audivit de eo mulier, cuius habebat filia
spiritum immundum, veniens procidit ad pedes eius.
26 Erat autem mulier Graeca, Syrophoenissa genere. Et rogabat
eum, ut daemonium eiceret de filia eius.
27 Et dicebat illi: “ Sine prius saturari
filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ”.
28 At illa respondit et dicit ei: “
Domine, etiam catelli sub mensa comedunt de micis puerorum ”.
29 Et ait illi: “ Propter hunc sermonem
vade; exiit daemonium de filia tua ”.
30 Et cum abisset domum suam, invenit puellam iacentem supra
lectum et daemonium exisse.
31 Et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare
Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
32 Et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum, ut
imponat illi manum.
33 Et apprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in
auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius
34 et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi: “ Effetha ”, quod est: “
Adaperire ”.
35 Et statim apertae sunt aures eius, et solutum est vinculum
linguae eius, et loquebatur recte.
36 Et praecepit illis, ne cui dicerent; quanto autem eis
praecipiebat, tanto magis plus praedicabant.
37 Et eo amplius admirabantur dicentes: “
Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui! ”.
|