9
1 Et dicebat illis: “ Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan
tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ”.
2 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem,
et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram
ipsis;
3 et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis,
qualia fullo super terram non potest tam candida facere.
4
Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
5 Et respondens Petrus ait Iesu: “ Rabbi, bonum est
nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae
unum ”.
6 Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
7 Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “ Hic est Filius meus dilectus; audite illum ”.
8 Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi
Iesum tantum secum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui,
quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
10 Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset
illud: “ a mortuis resurgere ”.
11 Et interrogabant eum dicentes: “ Quid
ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum? ”.
12 Qui ait illis: “ Elias veniens primo,
restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur
et contemnatur?
13 Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi,
quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo ”.
14 Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos
et scribas conquirentes cum illis.
15 Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et
accurrentes salutabant eum.
16 Et interrogavit eos: “ Quid inter vos
conquiritis? ”.
17 Et respondit ei unus de turba: “
Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;
18 et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et
stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non
potuerunt ”.
19 Qui respondens
eis dicit: “ O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me ”.
20 Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus
statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.
21
Et interrogavit patrem eius: “ Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit? ”. At ille ait: “ Ab infantia;
22 et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum
perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri ”.
23 Iesus autem
ait illi: “ “Si potes!”. Omnia possibilia credenti ”.
24 Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “ Credo; adiuva
incredulitatem meam ”.
25 Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est
spiritui immundo dicens illi: “ Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi
ab eo et amplius ne introeas in eum ”.
26
Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut
multi dicerent: “ Mortuus est! ”.
27 Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.
28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto
interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”.
29 Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo
potest exire nisi in oratione ”.
30 Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat
quemquam scire.
31 Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “ Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus
post tres dies resurget ”.
32 At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.
33 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “ Quid in via
tractabatis? ”.
34
At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.
35 Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “ Si quis vult primus
esse, erit omnium novissimus et omnium minister ”.
36 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut
complexus esset, ait illis:
37 “ Quisquis unum ex huiusmodi pueris
receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me
suscipit, sed eum qui me misit ”.
38 Dixit illi Ioannes: “ Magister,
vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non
sequebatur nos ”.
39 Iesus autem ait: “ Nolite prohibere
eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui
de me;
40 qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
41 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine,
quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
42 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis
credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius,
et in mare mittatur.
43 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum
est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in
gehennam, in ignem inexstinguibilem.
(44) 45 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum
introire in vitam,
quam duos pedes habentem mitti in gehennam.
(46) 47 Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum
introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,
48 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;
49 omnis enim igne salietur.
50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud
condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.
|