14
1 Erat autem Pascha et Azy ma post biduum. Et quaerebant summi
sacerdotes et scribae, quomodo eum dolo tenerent et occiderent;
2 dicebant enim: “ Non in die festo, ne forte tumultus fieret
populi ”.
3 Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et
recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi puri pretiosi; fracto
alabastro, effudit super caput eius.
4 Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos: “ Ut
quid perditio ista unguenti facta est?
5 Poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis
denariis et dari pauperibus ”. Et fremebant in eam.
6 Iesus autem dixit: “ Sinite eam; quid illi molesti
estis? Bonum opus operata est in me.
7 Semper enim pauperes habetis vobiscum et, cum volueritis,
potestis illis bene facere; me autem non semper habetis.
8 Quod habuit, operata est: praevenit ungere corpus meum in
sepulturam.
9 Amen autem dico vobis: Ubicumque praedicatum fuerit
evangelium in universum mundum, et, quod fecit haec, narrabitur in memoriam
eius ”.
10 Et Iudas Iscarioth, unus de Duodecim, abiit ad summos
sacerdotes, ut proderet eum illis.
11
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat
quomodo illum opportune traderet.
12 Et primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt ei
discipuli eius: “ Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ”.
13 Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: “ Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagoenam aquae baiulans;
sequimini eum
14 et, quocumque introierit, dicite domino domus: “Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis
manducem?”.
15 Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum
paratum; et illic parate nobis ”.
16 Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et
invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
17 Et vespere
facto, venit cum Duodecim.
18
Et discumbentibus eis et manducantibus, ait Iesus: “ Amen dico vobis:
Unus ex vobis me tradet, qui manducat mecum ”.
19 Coeperunt
contristari et dicere ei singillatim: “ Numquid ego? ”.
20
Qui ait illis: “ Unus ex Duodecim, qui intingit mecum in catino.
21 Nam Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de eo.
Vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum est ei, si non
esset natus homo ille ”.
22 Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit
et dedit eis et ait: “ Sumite: hoc est corpus meum ”.
23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex
illo omnes.
24 Et ait illis: “ Hic est sanguis meus
novi testamenti, qui pro multis effunditur.
25 Amen dico
vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam
novum in regno Dei ”.
26 Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.
27 Et ait eis Iesus: “ Omnes scandalizabimini, quia scriptum
est: “Percutiam pastorem, et dispergentur oves”.
28 Sed posteaquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam ”.
29 Petrus autem ait ei: “ Et si omnes scandalizati fuerint,
sed non ego ”.
30 Et ait illi Iesus: “ Amen dico tibi: Tu hodie, in nocte
hac, priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus ”.
31
At ille amplius loquebatur: “ Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo ”. Similiter autem et omnes dicebant.
32 Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani; et ait
discipulis suis: “ Sedete hic, donec orem ”.
33 Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum et coepit
pavere et taedere;
34 et ait illis: “ Tristis est anima mea
usque ad mortem; sustinete hic et vigilate ”.
35 Et cum processisset paululum, procidebat super terram et
orabat, ut, si fieri posset, transiret ab eo hora;
36 et dicebat: “ Abba, Pater! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed
non quod ego volo, sed quod tu ”.
37 Et venit et invenit eos dormientes; et ait Petro: “ Simon, dormis? Non
potuisti una hora vigilare?
38 Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus
quidem promptus, caro vero infirma ”.
39 Et iterum abiens oravit, eundem sermonem dicens.
40
Et veniens denuo invenit eos dormientes; erant enim oculi illorum ingravati, et
ignorabant quid responderent ei.
41 Et venit tertio et ait illis: “ Dormite iam et
requiescite? Sufficit, venit hora: ecce traditur Filius hominis in manus
peccatorum.
42 Surgite, eamus; ecce, qui me tradit, prope est ”.
43 Et confestim, adhuc eo loquente, venit Iudas unus ex
Duodecim, et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et
scribis et senioribus.
44 Dederat autem traditor eius signum eis dicens: “ Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum et ducite caute ”.
45 Et cum venisset, statim accedens ad eum ait: “ Rabbi ”; et osculatus est eum.
46 At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.
47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam.
48 Et respondens Iesus ait illis: “
Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
49 Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me
tenuistis; sed adimpleantur Scripturae ”.
50 Et relinquentes eum omnes fugerunt.
51 Et adulescens quidam sequebatur eum amictus sindone super
nudo, et tenent eum;
52 at ille, reiecta sindone, nudus profugit.
53 Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem; et conveniunt
omnes summi sacerdotes et seniores et scribae.
54 Et Petrus a longe secutus est eum usque intro in atrium
summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem.
55 Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus
Iesum testimonium, ut eum morte afficerent, nec inveniebant.
56 Multi enim
testimonium falsum dicebant adversus eum, et convenientia testimonia non erant.
57 Et quidam surgentes falsum testimonium ferebant adversus
eum dicentes:
58 “ Nos audivimus eum dicentem: “Ego dissolvam templum hoc
manu factum et intra triduum aliud non manu factum aedificabo” ”.
59 Et ne ita quidem conveniens erat testimonium illorum.
60 Et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum
dicens: “ Non respondes quidquam ad ea, quae isti testantur adversum te? ”.
61
Ille autem tacebat et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum
et dicit ei: “ Tu es Christus filius Benedicti? ”.
62 Iesus autem dixit: “ Ego sum, et
videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus
caeli ”.
63 Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua ait: “ Quid adhuc necessarii sunt nobis testes?
64
Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? ”. Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
65 Et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et
colaphis eum caedere et dicere ei: “ Prophetiza ”; et
ministri alapis eum caedebant.
66 Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis
summi sacerdotis
67 et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum
ait: “ Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras! ”.
68 At ille negavit dicens: “ Neque scio
neque novi quid tu dicas! ”. Et exiit foras ante atrium,
et gallus cantavit.
69 Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere
circumstantibus: “ Hic ex illis est! ”.
70 At ille iterum negabat. Et post pusillum rursus, qui
astabant, dicebant Petro: “ Vere ex illis es, nam et
Galilaeus es ”.
71 Ille autem coepit anathematizare et iurare: “ Nescio hominem istum, quem dicitis! ”.
72 Et statim iterum gallus cantavit; et recordatus est Petrus
verbi, sicut dixerat ei Iesus: “ Priusquam gallus cantet
bis, ter me negabis ”. Et coepit flere.
|