16
1 Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene et Maria Iacobi
et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent eum.
2 Et valde mane, prima
sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole.
3 Et dicebant ad invicem: “ Quis revolvet nobis lapidem ab
ostio monumenti? ”.
4 Et respicientes vident revolutum lapidem; erat quippe magnus
valde.
5 Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in
dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
6 Qui dicit illis: “ Nolite expavescere! Iesum quaeritis
Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
7 Sed ite, dicite discipulis eius et Petro: “Praecedit vos in
Galilaeam. Ibi eum videbitis, sicut dixit vobis” ”.
8 Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor
et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim.
9 Surgens autem mane, prima sabbati, apparuit primo Mariae
Magdalenae, de qua eiecerat septem daemonia.
10 Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus
et flentibus;
11 et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non
crediderunt.
12 Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in
alia effigie euntibus in villam;
13 et illi euntes nuntiaverunt ceteris, nec illis crediderunt.
14 Novissime recumbentibus illis Undecim apparuit, et
exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his, qui viderant
eum resuscitatum, non crediderant.
15
Et dixit eis: “ Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae.
16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero
non crediderit, condemnabitur.
17 Signa autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine
meo daemonia eicient, linguis loquentur novis,
18 serpentes tollent, et, si mortiferum quid biberint, non eos
nocebit, super aegrotos manus imponent, et bene habebunt ”.
19
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et
sedit a dextris Dei.
20 Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino
cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
|