26
1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae
acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Philisthim in
Gerara.
2 Apparuitque ei Dominus et ait: “ Ne descendas in
Aegyptum, sed habita in terra, quam dixero tibi,
3 et peregrinare in ea; eroque tecum et benedicam tibi. Tibi
enim et semini tuo dabo universas regiones has complens iuramentum, quod
spopondi Abraham patri tuo,
4 et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli daboque
posteris tuis universas regiones has; et benedicentur in semine tuo omnes
gentes terrae,
5 eo quod oboedierit Abraham voci meae et custodierit
praecepta et mandata mea et iustificationes legesque servaverit ”.
6 Mansit itaque Isaac in Geraris.
7 Qui, cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua,
respondit: “ Soror mea est ”. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata
coniugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
8 Cumque pertransissent dies plurimi et ibidem moraretur,
prospiciens Abimelech rex Philisthim per fenestram vidit eum iocantem cum
Rebecca uxore sua.
9 Et, accersito eo, ait: “ Perspicuum est quod uxor tua sit;
cur mentitus es eam sororem tuam esse? ”. Respondit: “ Timui, ne morerer
propter eam ”.
10 Dixitque
Abimelech: “ Quare hoc fecisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et
induxeras super nos grande peccatum ”. Praecepitque omni populo dicens:
11 “ Qui tetigerit hominem hunc et uxorem
eius, morte morietur ”.
12 Sevit autem Isaac in terra illa et invenit in ipso anno
centuplum; benedixitque ei Dominus.
13 Et locupletatus est homo et ibat proficiens atque
succrescens, donec magnus vehementer effectus est;
14 habuitque possessionem ovium et armentorum et familiae
plurimum.
Ob haec invidentes ei Philisthim
15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius in diebus
Abraham, obstruxerunt implentes humo,
16 in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: “ Recede a nobis, quoniam potentior nostri factus es valde ”.
17 Et ille discedens tentoria fixit ad torrentem Gerarae
habitavitque ibi.
18 Rursum fodit puteos, quos foderant in diebus patris sui
Abraham et quos, illo mortuo, obstruxerant Philisthim. Appellavitque eos eisdem
nominibus, quibus ante pater vocaverat.
19 Foderunt servi Isaac in torrente et reppererunt ibi puteum
aquae vivae.
20 Sed et ibi iurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores
Isaac dicentium: “ Nostra est aqua! ”.
Quam ob rem nomen putei vocavit Esec (id est Iurgium), quia iurgati sunt cum
eo.
21 Foderunt autem et alium puteum, et pro illo quoque rixati
sunt; appellavitque eum Sitna (id est Inimicitias).
22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non
contenderunt; itaque vocavit nomen eius Rehoboth (id est Latitudinem) dicens: “ Nunc dilatavit nos Dominus, et crescemus in terra ”.
23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens:
“ Ego sum Deus Abraham patris tui.
Noli timere, quia tecum sum;
benedicam tibi
et multiplicabo semen tuum
propter servum meum Abraham ”.
25 Itaque aedificavit ibi altare et, invocato nomine Domini,
extendit tabernaculum, et servi Isaac foderunt ibi puteum.
26 Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus
illius et Phicol dux militum,
27 et locutus est eis Isaac: “ Quid
venistis ad me hominem, quem odistis et expulistis a vobis? ”.
28 Qui responderunt: “ Vidimus tecum esse
Dominum et idcirco diximus: Sit iuramentum inter nos et te, et ineamus tecum
foedus,
29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos non
attigimus te et nihil fecimus tibi nisi bonum et cum pace dimisimus te. Tu es
enim benedictus Domini ”.
30 Fecit ergo eis convivium, et comederunt et biberunt.
31 Surgentesque mane iuraverunt sibi mutuo. Dimisitque eos
Isaac, et profecti sunt ab eo cum pace.
32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei
de puteo, quem foderant, atque dicentes: “ Invenimus aquam
”.
33 Unde appellavit eum Sabee (quod significat Abundantiam); et
nomen urbi impositum est Bersabee usque in praesentem diem.
34 Esau vero quadragenarius duxit uxores Iudith filiam Beeri
Hetthaei et Basemath filiam Elon Hetthaei.
35
Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
|