2
1 Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare
Au gusto, ut describeretur universus orbis.
2 Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in
Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et
familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies, ut
pareret,
7 et peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit
et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et
custodientes vigilias noctis supra gregem suum.
9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Domini
circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus: “ Nolite timere; ecce enim
evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus
Dominus, in civitate David.
12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum
et positum in praesepio ”.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis
laudantium Deum et dicentium:
14 “ Gloria in altissimis Deo,
et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum,
pastores loquebantur ad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc
verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis ”.
16 Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et
infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem notum fecerunt verbum, quod dictum erat
illis de puero hoc.
18
Et omnes, qui audierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad
ipsos.
19 Maria autem
conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae
audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur,
vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero
conciperetur.
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum
legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
23 sicut scriptum est in lege Domini: “ Omne masculinum
adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege
Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo
iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus
erat super eum;
26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se
mortem nisi prius videret Christum Domini.
27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum
Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et
dixit:
29 “ Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
30 quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
31 quod parasti
ante faciem omnium populorum,
32 lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel ”.
33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae
dicebantur de illo.
34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et
in signum, cui contradicetur
35 — et tuam ipsius animam pertransiet
gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ”.
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser.
Haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a
virginitate sua;
37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non
discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
38 Et haec ipsa hora superveniens confitebatur Deo et
loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt
in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
40 Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et
gratia Dei erat super illum.
41
Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis
secundum consuetudinem diei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in
Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter
diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
45 et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes
eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo
sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos;
47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia
et responsis eius.
48
Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater cius ad illum: “ Fili, quid
fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te ”.
49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me
quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.
50 Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad
illos.
51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus
illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.
52 Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum
et homines.
|