4
1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et
agebatur in Spiritu in deserto
2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihil
manducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.
3 Dixit autem illi Diabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut
panis fiat ”.
4 Et respondit ad illum Iesus: “ Scriptum
est: “Non in pane solo vivet homo” ”.
5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae
in momento temporis;
6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem
hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do
illam:
7 tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis ”.
8 Et respondens Iesus dixit illi: “
Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli
servies” ”.
9 Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam
templi et dixit illi: “ Si Filius Dei es, mitte te hinc
deorsum.
10 Scriptum est enim:
“Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te”
11 et: “In manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.
12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum
est: “Non tentabis Dominum Deum tuum” ”.
13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo
usque ad tempus.
14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et
fama exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab
omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum
consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere.
17 Et tradi tus est illi liber prophetae Isaiae; et
ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
18 “ Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
19 praedicare annum Domini acceptum ”.
20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et
omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Coepit autem
dicere ad illos: “ Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris ”.
22 Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis
gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant: “ Nonne hic filius est
Ioseph? ”.
23 Et ait illis: “ Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice,
cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”.
24 Ait autem: “ Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in
patria sua.
25 In veritate autem dico vobis: Multae viduae erant in diebus
Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum
facta est fames magna in omni terra;
26 et ad nullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta
Sidoniae ad mulierem viduam.
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et
nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus ”.
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes;
29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et
duxerunt illum usque ad supercilium montis, supra quem civitas illorum erat
aedificata, ut praecipitarent eum.
30
Ipse autem transiens per medium illorum ibat.
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat
illos sabbatis;
32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo
ipsius.
33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi;
et exclamavit voce magna:
34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”.
35 Et increpavit illi Iesus dicens: “
Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum
daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.
36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad
invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate
et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”.
37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis.
Socrus autem Simonis tenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.
39 Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et
continuo surgens ministrabat illis.
40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos
variis languoribus, ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens
curabat eos.
41 Exibant autem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Et increpans non sinebat ea
loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.
42 Facta autem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae
requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet
ab eis.
43 Quibus ille ait: “ Et aliis
civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum ”.
44
Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.
|