6
1 Factum est autem in sabbato, cum transiret per sata, et
velle bant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus.
2 Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “ Quid facitis,
quod non licet in sabbatis? ”.
3 Et respondens Iesus ad eos dixit: “ Nec
hoc legistis, quod fecit David, cum esurisset ipse et qui cum eo erant?
4 Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit
et manducavit et dedit his, qui cum ipso erant, quos non licet manducare nisi
tantum sacerdotibus? ”.
5 Et dicebat illis: “ Dominus est sabbati
Filius hominis ”.
6 Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam
et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida.
7 Observabant autem illum scribae et pharisaei, si sabbato
curaret, ut invenirent accusare illum.
8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui
habebat manum aridam: “ Surge et sta in medium ”. Et surgens stetit.
9 Ait autem ad
illos Iesus: “ Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam
salvam facere an perdere? ”.
10
Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: “ Extende manum tuam ”.
Et fecit; et restituta est manus eius.
11 Ipsi autem
repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.
12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare et
erat pernoctans in oratione Dei.
13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit
Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit:
14 Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem
eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomaeum
15 et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Simonem, qui
vocatur Zelotes,
16 et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
17 Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba
multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et
Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis,
18 qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus
suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
19
Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat
omnes.
20 Et ipse, elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat:
“
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
21 Beati, qui
nunc esuritis, quia saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
22 Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint
vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium
hominis. 23 Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in
caelo; secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
24 Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem
vestram!
25 Vae vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
Vae vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
26 Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec
enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
27 Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros,
bene facite his, qui vos oderunt;
28 benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus
vos.
29 Ei, qui te percutit in maxillam, praebe et alteram; et ab
eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
30
Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quae tua sunt, ne repetas.
31 Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis
similiter.
32 Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est
gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt.
33 Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quae
vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt.
34 Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere,
quae vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant
aequalia.
35 Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et
mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii
Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
36 Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
37 Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite
condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini;
38 date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam,
coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua
mensi fueritis, remetietur vobis ”.
39 Dixit autem illis et similitudinem: “
Numquid potest caecus caecum ducere? Nonne
ambo in foveam cadent?
40
Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister
eius.
41 Quid autem vides
festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non
consideras?
42 Quomodo potes dicere fratri tuo: “Frater, sine eiciam
festucam, quae est in oculo tuo”, ipse in oculo tuo trabem non videns?
Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas
festucam, quae est in oculo fratris tui.
43 Non est enim arbor bona faciens fructum malum, neque iterum
arbor mala faciens fructum bonum.
44 Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur; neque enim
de spinis colligunt ficus, neque de rubo vindemiant uvam.
45 Bonus homo de bono thesauro cordis profert bonum, et malus
homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os eius loquitur.
46 Quid autem vocatis me: “Domine, Domine”, et non facitis,
quae dico?
47 Omnis, qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos,
ostendam vobis cui similis sit:
48 similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum et
posuit fundamentum supra petram; inundatione autem facta, illisum est flumen
domui illi et non potuit eam movere; bene enim aedificata erat.
49 Qui autem audivit et non fecit, similis est homini
aedificanti domum suam supra terram sine fundamento; in quam illisus est
fluvius, et continuo cecidit, et facta est ruina domus illius magna ”.
|