7
1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra
vit Capharnaum.
2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat
moriturus, qui illi erat pretiosus.
3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum
rogans eum, ut veniret et salvaret servum eius.
4 At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite
dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes:
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit
nobis ”.
6 Iesus autem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a
domo, misit centurio amicos dicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus
sum, ut sub tectum meum intres,
7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut
venirem ad te; sed dic verbo, et sanetur puer meus.
8
Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico
huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”.
9 Quo audito, Iesus miratus est eum et conversus sequentibus
se turbis dixit: “ Dico vobis, nec in Israel tantam fidem
inveni! ”.
10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum
sanum.
11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur
Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa.
12 Cum autem appropinquaret portae civitatis, et ecce
defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec vidua erat, et turba
civitatis multa cum illa.
13 Quam cum
vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”.
14
Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens, tibi
dico: Surge! ”.
15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; et dedit
illum matri suae.
16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavit plebem suam ”.
17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem
circa regionem.
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
19 Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit ad
Dominum dicens: “ Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
”.
20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “ Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es
qui venturus es, an alium exspectamus?” ”.
21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et
spiritibus malis et caecis multis donavit visum.
22 Et respondens dixit illis: “ Euntes
nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant,
leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur;
23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”.
24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de
Ioanne ad turbas: “ Quid existis in desertum videre?
Arundinem vento moveri?
25
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in
veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
26 Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et
plus quam prophetam.
27 Hic est, de quo scriptum est:
“Ecce
mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam ante te”.
28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui
autem minor est in regno Dei, maior est illo.
29 Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum,
baptizati baptismo Ioannis;
30 pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in
semetipsos, non baptizati ab eo.
31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui
similes sunt?
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad
invicem, quod dicit:
“Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis;
lamentavimus, et non plorastis!”.
33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque
bibens vinum, et dicitis: “Daemonium habet!”;
34 venit Filius hominis manducans et bibens, et dicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum!”.
35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”.
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum
illo; et ingressus domum pharisaei discubuit.
37 Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut
cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti;
38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit
rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius
et unguento ungebat.
39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se
dicens: “ Hic si esset propheta, sciret utique quae et
qualis mulier, quae tangit eum, quia peccatrix est ”.
40 Et respondens Iesus dixit ad illum: “
Simon, habeo tibi aliquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”.
41 “ Duo
debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius
quinquaginta.
42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque.
Quis ergo eorum plus diliget eum? ”.
43 Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plus donavit
”. At ille
dixit ei: “ Recte iudicasti ”.
44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non
dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit.
45 Osculum mihi
non dedisti; haec autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
46 Oleo caput meum non unxisti; haec autem unguento unxit
pedes meos.
47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa,
quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”.
48 Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”.
49
Et coeperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui
etiam peccata dimittit?”.
50 Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua
te salvam fecit; vade in pace! ”.
|