8
1 Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitatem
et ca stellum praedicans et evangelizans regnum Dei; et Duodecim cum illo
2 et mulieres aliquae, quae erant curatae ab spiritibus
malignis et infirmitatibus: Maria, quae vocatur Magdalene, de qua daemonia
septem exierant,
3 et Ioanna uxor Chuza, procuratoris Herodis, et Susanna et
aliae multae, quae ministrabant eis de facultatibus suis.
4 Cum autem turba plurima conveniret, et de singulis
civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem:
5 “ Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud
cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
6 Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non
habebat umorem.
7 Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae
suffocaverunt illud.
8 Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum
centuplum ”. Haec dicens clamabat: “
Qui habet aures audiendi, audiat ”.
9 Interrogabant autem eum discipuli eius, quae esset haec
parabola.
10 Quibus ipse dixit: “ Vobis datum est
nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant
et audientes non intellegant.
11 Est autem haec parabola: Semen est verbum Dei.
12 Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit
Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
13 Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio
suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in
tempore tentationis recedunt.
14 Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a
sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non
referunt fructum.
15 Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et
optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.
16 Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum
ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
17 Non enim est
occultum, quod non manifestetur, nec absconditum, quod non cognoscatur et in
palam veniat.
18 Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi;
et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo ”.
19
Venerunt autem ad illum mater et fratres eius, et non poterant adire ad eum
prae turba.
20 Et nuntiatum est illi: “ Mater tua et fratres tui stant foris
volentes te videre ”.
21 Qui respondens dixit ad eos: “ Mater
mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt ”.
22 Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem
et discipuli eius, et ait ad illos: “ Transfretemus trans
stagnum ”. Et ascenderunt.
23 Navigantibus autem illis, obdormivit. Et descendit procella
venti in stagnum, et complebantur et periclitabantur.
24
Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “ Praeceptor, praeceptor, perimus! ”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et
facta est tranquillitas.
25 Dixit autem illis: “ Ubi est fides vestra? ”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “
Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei? ”.
26 Enavigaverunt autem ad regionem Gergesenorum, quae est
contra Galilaeam.
27 Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam
de civitate, qui habebat daemonia et iam tempore multo vestimento non
induebatur neque in domo manebat sed in monumentis.
28 Is ut vidit Iesum, exclamans procidit ante illum et voce
magna dixit: “ Quid mihi et tibi est, Iesu, Fili Dei
Altissimi? Obsecro te, ne me torqueas ”.
29 Praecipiebat enim spiritui immundo, ut exiret ab homine.
Multis enim temporibus arripiebat illum, vinciebatur catenis et compedibus
custoditus; et ruptis vinculis, agebatur a daemonio in deserta.
30 Interrogavit autem illum Iesus dicens: “ Quod tibi nomen est? ”. At ille dixit: “ Legio ”, quia intraverunt daemonia
multa in eum.
31
Et rogabant eum, ne imperaret illis, ut in abyssum irent.
32 Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte;
et rogaverunt eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
33 Exierunt ergo daemonia ab homine et intraverunt in porcos,
et impetu abiit grex per praeceps in stagnum et suffocatus est.
34 Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et
nuntiaverunt in civitatem et in villas.
35 Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad
Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana
mente ad pedes Iesu et timuerunt.
36 Nuntiaverunt autem illis hi, qui viderant, quomodo sanus
factus esset, qui a daemonio vexabatur.
37 Et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gergesenorum,
ut discederet ab ipsis, quia timore magno tenebantur. Ipse autem ascendens
navem reversus est.
38 Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo
esset. Dimisit autem eum dicens:
39 “ Redi domum tuam et narra quanta tibi fecit Deus ”. Et abiit per universam
civitatem praedicans quanta illi fecisset Iesus.
40 Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim
omnes exspectantes eum.
41 Et ecce venit vir, cui nomen Iairus, et ipse princeps
synagogae erat, et cecidit ad pedes Iesu rogans eum, ut intraret in domum eius,
42 quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et haec
moriebatur. Et dum iret, a turbis comprimebatur.
43 Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis
duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam nec ab ullo potuit
curari;
44 accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius, et
confestim stetit fluxus sanguinis eius.
45 Et ait Iesus: “ Quis est, qui me tetigit? ”. Negantibus autem omnibus, dixit Petrus: “
Praeceptor, turbae te comprimunt et affligunt ”.
46 At dixit Iesus: “ Tetigit me aliquis;
nam et ego novi virtutem de me exisse ”.
47 Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et
procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo
et quemadmodum confestim sanata sit.
48 At ipse dixit
illi: “ Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace ”.
49 Adhuc illo loquente, venit quidam e domo principis
synagogae dicens: “ Mortua est filia tua; noli amplius vexare magistrum ”.
50 Iesus autem, audito hoc verbo, respondit ei: “ Noli timere;
crede tantum, et salva erit ”.
51
Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et
Ioannem et Iacobum et patrem puellae et matrem.
52 Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “ Nolite flere; non
est enim mortua, sed dormit ”.
53 Et deridebant eum scientes quia mortua esset.
54 Ipse autem tenens manum eius clamavit dicens: “ Puella, surge! ”.
55 Et reversus est spiritus eius, et surrexit continuo; et
iussit illi dari manducare.
56 Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui
dicerent, quod factum erat.
|