9
1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta
tem super omnia daemonia, et ut languores curarent,
2 et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos;
3 et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgam
neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde
exite.
5 Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa
pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos ”.
6 Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et
curantes ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et
haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam: “ Ioannes
surrexit a mortuis ”;
8 a quibusdam vero: “ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis
surrexit ”.
9 Et ait Herodes: “ Ioannem ego
decollavi; quis autem est iste, de quo audio ego talia? ”.
Et quaerebat videre eum.
10 Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt.
Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.
11 Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum. Et
excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui cura indigebant,
sanabat.
12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim
dixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella
villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco
deserto sumus ”.
13 Ait autem ad illos: “ Vos date illis
manducare ”. At illi dixerunt: “ Non
sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et
emamus in omnem hanc turbam escas ”.
14 Erant enim
fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “ Facite illos
discumbere per convivia ad quinquagenos ”.
15
Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit
in caelum et benedixit illis et fregit et dabat discipulis suis, ut ponerent
ante turbam.
17 Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est,
quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo
discipuli, et interrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.
19 At illi responderunt et dixerunt: “
Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus
surrexit ”.
20 Dixit autem illis: “ Vos autem quem me
esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.
21 At ille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,
22 dicens: “ Oportet Filium hominis multa
pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi
et tertia die resurgere ”.
23 Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult
post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur
me.
24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam; qui
autem perdiderit animam suam propter me, hic salvam faciet illam.
25 Quid enim
proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat vel
detrimentum sui faciat?
26
Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum
venerit in gloria sua et Patris et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic stantes, qui non
gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et
assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.
29 Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et
vestitus eius albus, refulgens.
30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et
Elias,
31 qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus
erat in Ierusalem.
32 Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et
evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
33 Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad
Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus
tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”,
nesciens quid diceret.
34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit
eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic
est Filius meus electus; ipsum audite ”.
36 Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi
tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de
monte, occurrit illi turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;
39 et ecce spiritus apprehendit illum, et subito clamat, et
dissipat eum cum spuma et vix discedit ab eo dilanians eum;
40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et non
potuerunt ”.
41 Respondens autem Iesus dixit: “ O
generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium
tuum ”.
42
Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesus
spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
43 Stupebant autem omnes
in magnitudine Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim
hominis futurum est ut tradatur in manus hominum ”.
45
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent
illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.
47 At Iesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens
puerum statuit eum secus se
48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in
nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit;
nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est ”.
49 Respondens autem Ioannes dixit: “
Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus
eum, quia non sequitur nobiscum ”.
50 Et ait ad illum Iesus: “ Nolite
prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobis est ”.
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius,
et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem,
52 et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes
intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.
53 Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis
Ierusalem.
54 Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt:
“ Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et
consumat illos? ”.
55 Et conversus increpavit illos.
56 Et ierunt in aliud castellum.
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumque ieris ”.
58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas
habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput
reclinet ”.
59 Ait autem ad alterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primum
ire et sepelire patrem meum ”.
60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortui
sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”.
61 Et ait alter: “ Sequar te, Domine, sed
primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ”.
62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens
manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ”.
|