15
1 Erant autem appropinquan tes ei omnes publicani et pec
catores, ut audirent illum.
2 Et murmurabant pharisaei et scribae dicentes: “ Hic peccatores
recipit et manducat cum illis ”.
3 Et ait ad illos parabolam istam dicens:
4 “ Quis ex vobis homo, qui habet centum
oves et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto
et vadit ad illam, quae perierat, donec inveniat illam?
5 Et cum invenerit eam, imponit in umeros suos gaudens
6 et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis: “Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat”.
7 Dico vobis: Ita
gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente quam super
nonaginta novem iustis, qui non indigent paenitentia.
8 Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit
drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter,
donec inveniat?
9 Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas dicens: “Congratulamini
mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram”.
10 Ita dico vobis: Gaudium fit coram angelis Dei super uno
peccatore paenitentiam agente ”.
11 Ait autem: “ Homo quidam habebat duos filios.
12 Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi
portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam.
13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adulescentior
filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit
substantiam suam vivendo luxuriose.
14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in
regione illa, et ipse coepit egere.
15 Et abiit et adhaesit uni civium regionis illius, et misit
illum in villam suam, ut pasceret porcos;
16 et cupiebat saturari de siliquis, quas porci manducabant,
et nemo illi dabat.
17 In se autem reversus dixit: “Quanti mercennarii patris mei abundant
panibus, ego autem hic fame pereo.
18 Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi
in caelum et coram te
19 et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum
de mercennariis tuis”.
20 Et surgens venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est
et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum.
21 Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in
caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”.
22 Dixit autem pater ad servos suos: “Cito
proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et
calceamenta in pedes
23 et adducite vitulum saginatum, occidite et manducemus et
epulemur,
24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et
inventus est”. Et coeperunt epulari.
25 Erat autem filius eius senior in agro et, cum veniret et
appropinquaret domui, audivit symphoniam et choros
26 et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent.
27 Isque dixit illi: “Frater tuus venit,
et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”.
28 Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius
egressus coepit rogare illum.
29 At ille respondens dixit patri suo: “Ecce
tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti
mihi haedum, ut cum amicis meis epularer;
30 sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam
tuam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum”.
31 At ipse dixit illi: “Fili, tu semper
mecum es, et omnia mea tua sunt;
32 epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic
mortuus erat et revixit, perierat et inventus est” ”.
|