16
1 Dicebat autem et ad disci pulos: “ Homo quidam erat
dives, qui habebat vilicum, et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset
bona ipsius.
2 Et vocavit illum et ait illi: “Quid hoc
audio de te? Redde rationem vilicationis tuae; iam enim non poteris vilicare”.
3 Ait autem vilicus intra se: “Quid
faciam, quia dominus meus aufert a me vilicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
4 Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a vilicatione,
recipiant me in domos suas”.
5 Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat
primo: “Quantum debes domino meo?”.
6 At ille dixit: “Centum cados olei”. Dixitque illi: “Accipe
cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta”.
7 Deinde alii dixit: “Tu vero quantum debes?”. Qui ait: “Centum coros
tritici”. Ait illi: “Accipe litteras
tuas et scribe octoginta”.
8 Et laudavit dominus vilicum iniquitatis, quia prudenter
fecisset, quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
sunt.
9 Et ego vobis dico: Facite vobis amicos de mammona
iniquitatis, ut, cum defecerit, recipiant vos in aeterna tabernacula.
10 Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est; et,
qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
11 Si ergo in
iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est, quis credet vobis?
12
Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
13 Nemo servus potest duobus dominis servire: aut enim unum
odiet et alterum diliget, aut uni adhaerebit et alterum contemnet. Non potestis
Deo servire et mammonae ”.
14 Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari, et
deridebant illum.
15 Et ait illis: “ Vos estis, qui
iustificatis vos coram hominibus; Deus autem novit corda vestra, quia, quod
hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
16 Lex et Prophetae usque ad Ioannem; ex tunc regnum Dei
evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
17 Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de
Lege unum apicem cadere.
18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram,
moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.
19 Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et
epulabatur cotidie splendide.
20 Quidam autem pauper nomine Lazarus iacebat ad ianuam eius
ulceribus plenus
21 et cupiens saturari de his, quae cadebant de mensa divitis;
sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius.
22 Factum est autem ut moreretur pauper et portaretur ab
angelis in sinum Abrahae; mortuus est autem et dives et sepultus est.
23 Et in inferno elevans oculos suos, cum esset in tormentis,
videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius.
24 Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham,
miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut
refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”.
25 At dixit Abraham:
“Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter
mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris.
26
Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi, qui volunt
hinc transire ad vos, non possint, neque inde ad nos transmeare”.
27 Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut
mittas eum in domum patris mei
28 — habeo enim quinque fratres — ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum”.
29 Ait autem Abraham: “Habent Moysen et
Prophetas; audiant illos”.
30 At ille dixit: “Non, pater Abraham,
sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”.
31 Ait autem illi: “Si Moysen et
Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent” ”.
|