18
1 Dicebat autem parabolam ad illos, quoniam oportet semper
orare et non deficere,
2 dicens: “ Iudex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat
et hominem non reverebatur.
3 Vidua autem
erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens: “Vindica me de adversario meo”.
4 Et nolebat per multum tempus; post haec autem dixit intra
se: “Etsi Deum non timeo nec hominem revereor,
5 tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne
in novissimo veniens suggillet me” ”.
6 Ait autem Dominus: “ Audite quid iudex iniquitatis dicit;
7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium
ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis?
8 Dico vobis: Cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius
hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? ”.
9 Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam
iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
10 “ Duo homines ascenderunt in templum, ut orarent: unus
pharisaeus et alter publicanus.
11 Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago
tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut
etiam hic publicanus;
12 ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quae possideo”.
13 Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum
levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi
peccatori”.
14
Dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo. Quia omnis, qui
se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”.
15 Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret;
quod cum viderent, discipuli increpabant illos.
16 Iesus autem convocans illos dixit: “
Sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei.
17 Amen dico
vobis: Quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud ”.
18
Et interrogavit eum quidam princeps dicens: “ Magister bone, quid faciens vitam
aeternam possidebo? ”.
19 Dixit autem ei Iesus: “ Quid me dicis
bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
20 Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum
facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem ”.
21 Qui ait: “
Haec omnia custodivi a iuventute ”.
22 Quo audito, Iesus ait ei: “ Adhuc unum tibi deest: omnia,
quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo: et
veni, sequere me ”.
23
His ille auditis, contristatus est, quia dives erat valde.
24 Videns autem illum Iesus tristem factum dixit: “ Quam difficile,
qui pecunias habent, in regnum Dei intrant.
25 Facilius est enim camelum per foramen acus transire, quam
divitem intrare in regnum Dei ”.
26 Et dixerunt, qui audiebant: “ Et quis
potest salvus fieri? ”.
27 Ait autem illis: “ Quae impossibilia
sunt apud homi nes, possibilia sunt apud Deum ”.
28 Ait autem Petrus: “ Ecce nos dimisimus
nostra et secuti sumus te ”.
29 Qui dixit eis: “ Amen dico vobis: Nemo
est, qui reliquit domum aut uxorem aut fratres aut parentes aut filios propter
regnum Dei,
30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo
venturo vitam aeternam ”.
31 Assumpsit autem Duodecim et ait illis: “ Ecce ascendimus Ierusalem, et consummabuntur omnia, quae scripta sunt
per Prophetas de Filio hominis:
32 tradetur enim gentibus et illudetur et contumeliis
afficietur et conspuetur;
33 et, postquam flagellaverint, occident eum, et die tertia
resurget ”.
34
Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et
non intellegebant, quae dicebantur.
35 Factum est autem, cum appropinquaret Iericho, caecus quidam
sedebat secus viam mendicans.
36 Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc
esset.
37 Dixerunt autem ei: “ Iesus Nazarenus transit ”.
38 Et clamavit dicens: “ Iesu, fili
David, miserere mei! ”.
39 Et qui praeibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero
multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.
40 Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum
appropinquasset, interrogavit illum:
41 “ Quid tibi vis faciam? ”. At ille dixit: “ Domine, ut videam ”.
42 Et Iesus dixit illi: “ Respice! Fides
tua te salvum fecit ”. 43 Et confestim vidit et sequebatur
illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
|