21
1 Respiciens autem vidit eos, qui mittebant munera sua in
gazophylacium, divites.
2 Vidit autem quandam viduam pauperculam mittentem illuc
minuta duo
3 et dixit: “ Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes
misit.
4 Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec
autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit ”.
5 Et quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et
donis ornatum, esset dixit:
6 “ Haec quae videtis, venient dies,
in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ”.
7 Interrogaverunt autem illum dicentes: “ Praeceptor, quando ergo haec erunt, et quod signum, cum fieri
incipient? ”.
8 Qui dixit: “
Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: “Ego sum” et:
“Tempus appropinquavit”. Nolite ergo ire post illos.
9 Cum autem audieritis proelia et seditiones, nolite terreri;
oportet enim primum haec fieri, sed non statim finis ”.
10 Tunc dicebat illis: “ Surget gens contra gentem, et regnum
adversus regnum;
11 et terrae motus magni et per loca fames et pestilentiae
erunt, terroresque et de caelo signa magna erunt.
12 Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et
persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et
praesides propter nomen meum;
13 continget autem vobis in testimonium.
14 Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari
quemadmodum respondeatis;
15 ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt
resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.
16
Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte
afficient ex vobis,
17 et eritis odio omnibus propter nomen meum.
18 Et capillus de capite
vestro non peribit.
19 In patientia vestra possidebitis animas vestras.
20 Cum autem videritis circumdari ab exercitu Ierusalem, tunc
scitote quia appropinquavit desolatio eius.
21 Tunc, qui in Iudaea sunt, fugiant in montes; et, qui in
medio eius, discedant; et, qui in regionibus, non intrent in eam.
22 Quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia, quae scripta
sunt.
23 Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus!
Erit enim pressura magna super terram et ira populo huic,
24 et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes
gentes, et Ierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
25 Et erunt signa in sole et luna et stellis, et super terram
pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum,
26 arescentibus hominibus prae timore et exspectatione eorum,
quae supervenient orbi, nam virtutes caelorum movebuntur.
27
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate et gloria
magna.
28 His autem fieri
incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat
redemptio vestra ”.
29 Et dixit illis similitudinem: “ Videte ficulneam et omnes
arbores:
30 cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam
prope est aestas.
31 Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope
est regnum Dei.
32 Amen dico vobis: Non praeteribit generatio haec, donec
omnia fiant.
33 Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
34 Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in
crapula et ebrietate et curis huius vitae, et superveniat in vos repentina dies
illa;
35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super
faciem omnis terrae.
36 Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere
ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis ”.
37 Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens
morabatur in monte, qui vocatur Oliveti.
38 Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
|