24
1 Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad
monumentum portantes, quae paraverant, aromata.
2 Et invenerunt lapidem revolutum a monumento;
3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
4 Et factum est, dum mente haesitarent de isto, ecce duo viri
steterunt secus illas in veste fulgenti.
5 Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt
ad illas: “ Quid quaeritis viventem cum mortuis?
6 Non est hic, sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est
vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
7 dicens: “Oportet Filium hominis tradi in manus hominum
peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere” ”.
8 Et recordatae sunt verborum eius
9 et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis
Undecim et ceteris omnibus.
10 Erat autem Maria Magdalene et Ioanna et Maria Iacobi; et
ceterae cum eis dicebant ad apostolos haec.
11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et
non credebant illis.
12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens
videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat.
13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat
in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus;
14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quae
acciderant.
15 Et factum est, dum fabularentur et secum quaererent, et
ipse Iesus appropinquans ibat cum illis;
16 oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent.
17
Et ait ad illos: “ Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ”. Et steterunt tristes.
18 Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “ Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt
in illa his diebus? ”.
19 Quibus ille dixit: “ Quae? ”. Et illi dixerunt ei: “ De Iesu Nazareno, qui
fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo;
20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes
nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum.
21 Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel;
at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt.
22 Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae
ante lucem fuerunt ad monumentum
23 et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam
visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita
invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ”.
25 Et ipse dixit
ad eos: “ O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt
Prophetae!
26 Nonne haec oportuit pati Christum et intrare in gloriam
suam? ”.
27
Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus
Scripturis, quae de ipso erant.
28 Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit
longius ire.
29 Et coegerunt illum dicentes: “ Mane nobiscum, quoniam
advesperascit, et inclinata est iam dies ”. Et intravit,
ut maneret cum illis.
30 Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et
benedixit ac fregit et porrigebat illis.
31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse
evanuit ab eis.
32 Et dixerunt ad invicem: “ Nonne cor nostrum
ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas?
”.
33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et
invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant,
34 dicentes: “ Surrexit Dominus vere et
apparuit Simoni ”.
35 Et ipsi
narrabant, quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione
panis.
36 Dum haec autem loquuntur, ipse stetit in medio eorum et
dicit eis: “ Pax vobis! ”.
37 Conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum
videre.
38 Et dixit eis: “ Quid turbati estis, et quare cogitationes
ascendunt in corda vestra?
39
Videte manus meas et pedes meos, quia ipse ego sum! Palpate me et videte, quia
spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere ”.
40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
41 Adhuc autem illis non credentibus prae gaudio et
mirantibus, dixit eis: “ Habetis hic aliquid, quod
manducetur? ”.
42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi.
43 Et sumens, coram eis manducavit.
44 Et dixit ad eos: “ Haec sunt verba,
quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri
omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me ”.
45 Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas.
46 Et dixit eis: “ Sic scriptum est,
Christum pati et resurgere a mortuis die tertia,
47 et praedicari in nomine eius paenitentiam in remissionem
peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem.
48 Vos estis testes horum.
49 Et ecce ego
mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque
induamini virtutem ex alto ”.
50 Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis
manibus suis, benedixit eis.
51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et
ferebatur in caelum.
52 Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum
gaudio magno
53 et erant semper in templo benedicentes Deum.
|