2
1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat
mater Iesu ibi;
2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
3 Et deficiente vino,
dicit mater Iesu ad eum: “ Vinum non habent ”.
4
Et dicit ei Iesus: “ Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ”.
5 Dicit mater eius ministris: “
Quodcumque dixerit vobis, facite ”.
6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum
purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
7 Dicit eis Iesus: “ Implete hydrias aqua
”. Et impleverunt eas usque ad summum.
8 Et dicit eis: “ Haurite nunc et ferte
architriclino ”. Illi autem tulerunt.
9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non
sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat
sponsum architriclinus
10 et dicit ei: “ Omnis homo primum bonum
vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum
vinum usque adhuc ”.
11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et
manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres
eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam
Iesus.
14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas,
et nummularios sedentes;
15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de
templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
16 et his, qui columbas vendebant, dixit: “ Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ”.
17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “ Zelus domus tuae comedit me ”.
18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “ Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ”.
19 Respondit Iesus et dixit eis: “
Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ”.
20 Dixerunt ergo Iudaei: “ Quadraginta et
sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ”.
21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli
eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi
crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse
nosset omnes,
25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de
homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.
|