Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Nova Vulgata

IntraText CT - Text

  • EVANGELIUM SECUNDUM IOANNEM
    • 4
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4
1 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes
2 — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius —
3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam.
4 Oportebat autem eum transire per Samariam.
5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo;
6 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
7 Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “ Da mihi bibere ”;
8 discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent.
9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “ Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis.
10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ”.
11 Dicit ei mulier: “ Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam?
12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ”.
13 Respondit Iesus et dixit ei: “ Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
14 qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ”.
15 Dicit ad eum mulier: “ Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ”.
16 Dicit ei: “ Vade, voca virum tuum et veni huc ”.
17 Respondit mulier et dixit ei: “ Non habeo virum ”. Dicit ei Iesus: “ Bene dixisti: “Non habeo virum”;
18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ”.
19 Dicit ei mulier: “ Domine, video quia propheta es tu.
20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ”.
21 Dicit ei Iesus: “ Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
22 Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
23 Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
24 Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ”.
25 Dicit ei mulier: “ Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ”.
26 Dicit ei Iesus: “ Ego sum, qui loquor tecum ”.
27 Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “ Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ”.
28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus:
29Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ”.
30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
31 Interea rogabant eum discipuli dicentes: “ Rabbi, manduca ”.
32 Ille autem dixit eis: “ Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ”.
33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: “ Numquid aliquis attulit ei manducare? ”.
34 Dicit eis Iesus: “ Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
35 Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam
36 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.
37 In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38 Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ”.
39 Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “ Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ”.
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies.
41 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius;
42 et mulieri dicebant: “ Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ”.
43 Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam;
44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.
46 Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum;
47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori.
48 Dixit ergo Iesus ad eum: “ Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ”.
49 Dicit ad eum regius: “ Domine, descende priusquam moriatur puer meus ”.
50 Dicit ei Iesus: “ Vade. Filius tuus vivit ”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat.
51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit.
52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “ Heri hora septima reliquit eum febris ”.
53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “ Filius tuus vivit ”, et credidit ipse et domus eius tota.
54 Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.


5
1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.
2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice
Bethsatha, quinque porticus habens.
3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum.
(4) 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”.
7 Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”.
8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.
9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.
Erat autem sabbatum in illo die.
10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.
11 Ille autem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula” ”.
12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”? ”.
13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.
15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.
16 Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.
17 Iesus autem respondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.
18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
19 Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;
27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;
29 et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
30 Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;
32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;
34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.
36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;
37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
38 et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
40 Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
41 Gloriam ab hominibus non accipio,
42 sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44 Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis.
46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License