19
1 Tunc ergo apprehendit Pi latus Iesum et flagellavit.
2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti
eius et veste purpurea circumdederunt eum;
3 et veniebant ad eum et dicebant: “ Ave, rex
Iudaeorum! ”, et dabant ei alapas.
4 Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: “ Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam
nullam ”.
5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum
vestimentum. Et dicit eis: “ Ecce homo! ”.
6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt
dicentes: “ Crucifige, crucifige! ”.
Dicit eis Pilatus: “ Accipite eum vos et crucifigite; ego
enim non invenio in eo causam ”.
7 Responderunt ei Iudaei: “ Nos legem
habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ”.
8 Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit
9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: “ Unde es tu? ”. Iesus autem responsum non dedit ei.
10 Dicit ergo ei Pilatus: “ Mihi non loqueris? Nescis quia
potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ”.
11 Respondit Iesus: “ Non haberes potestatem adversum me
ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius
peccatum habet ”.
12 Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem
clamabant dicentes: “ Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se
regem facit, contradicit Caesari ”.
13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras
Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem
Gabbatha.
14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et
dicit Iudaeis: “ Ecce rex vester! ”.
15 Clamaverunt ergo illi: “ Tolle, tolle, crucifige eum! ”.
Dicit eis Pilatus: “ Regem vestrum crucifigam? ”. Responderunt pontifices: “ Non habemus
regem, nisi Caesarem ”.
16 Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur.
Susceperunt ergo Iesum.
17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur
Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha,
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc,
medium autem Iesum.
19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem;
erat autem scriptum: “ Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ”.
20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope
civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice,
Latine, Graece.
21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: “ Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: “Rex
sum Iudaeorum” ”.
22 Respondit Pilatus: “ Quod scripsi,
scripsi! ”.
23 Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt
vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et
tunicam. Erat autem tunica
inconsutilis, desuper contexta per totum.
24 Dixerunt ergo ad invicem: “ Non scindamus eam, sed
sortiamur de illa,cuius sit ”, ut Scriptura impleatur dicens:
“ Partiti sunt vestimenta mea sibi
et in vestem meam miserunt sortem ”.
Et milites
quidem haec fecerunt.
25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris
eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene.
26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem
diligebat, dicit matri: “ Mulier, ecce filius tuus ”.
27 Deinde dicit
discipulo: “ Ecce mater tua ”. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut
consummaretur Scriptura, dicit: “ Sitio ”.
29 Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto
hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: “ Consummatum est!
”. Et inclinato capite tradidit spiritum.
31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in
cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt
Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et
alterius, qui crucifixus est cum eo;
33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum,
non fregerunt eius crura,
34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo
exivit sanguis et aqua.
35
Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille
scit quia vera dicit, ut et vos credatis.
36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: “ Os non
comminuetur eius ”,
37 et iterum alia Scriptura dicit: “
Videbunt in quem transfixerunt ”.
38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui
erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret
corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum,
ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum
aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire.
41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto
monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat
monumentum, posuerunt Iesum.
|