21
1 Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare
Tiberiadis; manifestavit autem sic.
2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et
Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis
eius duo.
3 Dicit eis Simon Petrus: “ Vado piscari ”. Dicunt ei: “ Venimus et nos
tecum ”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte
nihil prendiderunt.
4 Mane autem iam
facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.
5 Dicit ergo eis Iesus: “ Pueri, numquid pulmentarium habetis?
”. Responderunt ei: “ Non ”.
6 Ille autem dixit eis: “ Mittite in dexteram navigii rete et
invenietis ”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine
piscium.
7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “
Dominus est! ”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam
succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant
a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
9 Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et
piscem superpositum et panem.
10 Dicit eis Iesus: “ Afferte de piscibus, quos prendidistis
nunc ”.
11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum
magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est
scissum rete.
12 Dicit eis Iesus: “ Venite, prandete ”. Nemo autem audebat
discipulorum interrogare eum: “ Tu quis es? ”, scientes quia Dominus
est.
13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem
similiter.
14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum
resurrexisset a mortuis.
15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “ Simon Ioannis, diligis me plus his? ”. Dicit ei: “ Etiam, Domine, tu scis quia amo te ”.
Dicit ei: “ Pasce agnos meos ”.
16 Dicit ei iterum secundo: “ Simon Ioannis, diligis me? ”. Ait illi: “ Etiam, Domine, tu
scis quia amo te ”. Dicit ei: “ Pasce
oves meas ”.
17 Dicit ei tertio: “ Simon Ioannis, amas
me? ”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “ Amas me? ”, et dicit ei: “
Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ”. Dicit
ei: “ Pasce oves meas.
18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et
ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te
cinget et ducet, quo non vis ”.
19 Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset
Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “ Sequere me ”.
20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat
Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “ Domine, quis est qui tradit te? ”.
21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “ Domine, hic autem quid? ”.
22 Dicit ei Iesus: “ Si eum volo manere
donec veniam, quid ad te? Tu me
sequere ”.
23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non
moritur. Non autem dixit ei Iesus: “ Non moritur ”, sed: “ Si eum volo manere
donec veniam, quid ad te? ”.
24
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus
quia verum est testimonium eius.
25 Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si
scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi
sunt, libros.
|