ACTUS APOSTOLORUM
1
1 Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae
coepit Iesus facere et docere,
2 usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum
Sanctum, quos elegit, assumptus est;
3 quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in
multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt
de regno Dei.
4 Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent,
sed exspectarent promissionem Patris: “ Quam audistis a me,
5 quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini
in Spiritu Sancto non post multos hos dies ”.
6 Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “ Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ”.
7 Dixit autem eis: “ Non est vestrum
nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate,
8 sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in
vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et
usque ad ultimum terrae ”.
9
Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab
oculis eorum.
10 Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri
astiterunt iuxta illos in vestibus albis,
11 qui et dixerunt: “ Viri Galilaei, quid statis aspicientes in
caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum
vidistis eum euntem in caelum ”.
12 Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur
Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.
13 Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant
et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus
et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi.
14 Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum
mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
15 Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C:
16 “ Viri fratres, oportebat impleri
Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux
eorum, qui comprehenderunt Iesum,
17 quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem
ministerii huius.
18 Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus
factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius.
19 Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut
appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis.
20 Scriptum est enim in libro Psalmorum:
“Fiat commoratío eius deserta,
et non sit qui inhabitet in ea”
et: “Episcopatum eius accipiat alius”.
21 Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in
omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus,
22 incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus
est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ”.
23 Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui
cognominatus est Iustus, et Matthiam.
24 Et orantes dixerunt: “ Tu, Domine, qui
corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum
25 accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo
praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum ”.
26 Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et
annumeratus est cum undecim apostolis.
|