4
1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa
cerdotes et magistratus templi et sadducaei,
2 dolentes quod docerent populum et annuntiarent in Iesu
resurrectionem ex mortuis;
3 et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in
crastinum; erat enim iam vespera.
4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt; et
factus est numerus virorum quinque milia.
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes
eorum et seniores et scribae in Ierusalem,
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes et
Alexander et quotquot erant de genere sacerdotali,
7 et statuentes eos in medio interrogabant: “ In qua virtute
aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”.
8 Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi et seniores,
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in
quo iste salvus factus est,
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine
Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis,
in hoc iste astat coram vobis sanus.
11 Hic est
lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus,
qui factus est in caput anguli.
12 Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est
sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”.
13 Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod
homines essent sine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos
quoniam cum Iesu fuerant;
14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus
fuerat, nihil poterant contradicere.
15
Iubentes autem eos foras extra concilium secedere, conferebant ad invicem
16 dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniam quidem notum
signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalem manifestum, et non
possumus negare;
17 sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne
ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”.
18 Et vocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque
docerent in nomine Iesu.
19 Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum,
iudicate;
20 non enim possumus nos, quae vidimus et audivimus, non loqui
”.
21 At illi ultra comminantes dimiserunt eos, nequaquam
invenientes, quomodo punirent eos, propter populum, quia omnes glorificabant
Deum in eo, quod acciderat;
22 annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum
erat signum istud sanitatis.
23 Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad
eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum et
dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mare et omnia, quae in
eis sunt,
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui
dixisti:
“Quare fremuerunt
gentes,
et populi meditati sunt inania?
26
Astiterunt reges terrae,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum et adversus Christum eius”.
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum
puerum tuum Iesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et
populis Israel
28 facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit
fieri.
29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis
cum omni fiducia loqui verbum tuum, 30 in eo quod manum tuam extendas ad
sanitatem et signa et prodigia facienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”.
31 Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati,
et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec
quisquam eorum, quae possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis
omnia communia.
33 Et virtute magna reddebant apostoli testimonium
resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
34 Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim
possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quae
vendebant,
35 et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem
singulis, prout cuique opus erat.
36 Ioseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis —
Levites, Cyprius genere,
37 cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam et posuit
ante pedes apostolorum.
|