5
1 Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua
vendidit agrum
2 et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens
partem quandam ad pedes apostolorum posuit.
3 Dixit autem Petrus: “ Anania, cur implevit Satanas cor tuum
mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri?
4 Nonne manens
tibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo
hanc rem? Non
es mentitus hominibus sed Deo! ”.
5 Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et
factus est timor magnus in omnes audientes.
6 Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes
sepelierunt.
7 Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius
nesciens, quod factum fuerat, introivit.
8 Respondit autem
ei Petrus: “ Dic mihi, si tanti agrum vendidistis? ”. At illa dixit: “ Etiam,
tanti ”.
9 Petrus autem ad eam: “ Quid est quod convenit vobis tentare
Spiritum Domini? Ecce pedes eorum, qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et
efferent te ”.
10 Confestim cecidit ante pedes eius et exspiravit; intrantes
autem iuvenes invenerunt illam mortuam et efferentes sepelierunt ad virum suum.
11
Et factus est timor magnus super universam ecclesiam et in omnes, qui audierunt
haec.
12 Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa
in plebe; et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
13 Ceterorum autem nemo audebat coniungere se illis, sed
magnificabat eos populus;
14 magis autem addebantur credentes Domino multitudines
virorum ac mulierum,
15 ita ut et in plateas efferrent infirmos et ponerent in
lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret
quemquam eorum.
16 Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum
Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibus immundis, qui curabantur
omnes.
17 Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo
erant, quae est haeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo
18 et iniecerunt manus in apostolos et posuerunt illos in
custodia publica.
19 Angelus autem Domini per noctem aperuit ianuas carceris et
educens eos dixit:
20 “ Ite et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae
huius ”.
21 Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum et
docebant.
Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaverunt
concilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, ut
adducerentur illi.
22 Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos in
carcere; reversi autem nuntiaverunt
23 dicentes: “ Carcerem invenimus clausum
cum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intus
neminem invenimus! ”.
24 Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et
principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud.
25 Adveniens autem quidam nuntiavit eis: “ Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt in templo stantes et
docentes populum ”.
26 Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non
per vim; timebant enim populum, ne lapidarentur.
27 Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio. Et
interrogavit eos princeps sacerdotum
28 dicens: “ Nonne praecipiendo praecepimus
vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistis Ierusalem doctrina
vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius ”.
29 Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “ Oboedire oportet Deo magis quam hominibus.
30 Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos
interemistis suspendentes in ligno;
31 hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad
dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum.
32 Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus,
quem dedit Deus oboedientibus sibi ”.
33 Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere
illos.
34 Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel,
legis doctor honorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri
35 dixitque ad illos: “ Viri Israelitae,
attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
36 Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem,
cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et
omnes, quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum.
37 Post hunc exstitit Iudas Galilaeus in diebus census et
avertit populum post se; et ipse periit, et omnes, quotquot consentiebant ei,
dispersi sunt.
38 Et nunc dico vobis: Discedite ab hominibus istis et sinite
illos. Quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus hoc, dissolvetur;
39 si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere eos, ne forte
et adversus Deum pugnantes inveniamini! ”.
Consenserunt autem illi
40 et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, ne
loquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.
41 Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii,
quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;
42 et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes
et evangelizantes Christum, Iesum.
|