9
1 Saulus autem, adhuc spirans minarum et caedis in discipulos
Domini, accessit ad principem sacerdotum
2 et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas, ut, si
quos invenisset huius viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Ierusalem.
3 Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco; et
subito circumfulsit eum lux de caelo,
4 et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi: “ Saul, Saul, quid
me persequeris? ”.
5 Qui dixit: “ Quis es, Domine? ”. Et ille: “ Ego sum Iesus, quem tu persequeris!
6 Sed surge et ingredere civitatem, et dicetur tibi quid te
oporteat facere ”.
7 Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant
stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
8 Surrexit autem Saulus de terra; apertisque oculis, nihil
videbat; ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum.
9 Et erat tribus diebus non videns et non manducavit neque
bibit.
10 Erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias; et
dixit ad illum in visu Dominus: “ Anania ”. At ille ait: “ Ecce ego, Domine ”.
11 Et Dominus ad illum: “ Surgens vade in
vicum, qui vocatur Rectus, et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem;
ecce enim orat
12 et vidit virum Ananiam nomine introeuntem et imponentem
sibi manus, ut visum recipiat ”.
13 Respondit autem Ananias: “ Domine,
audivi a multis de viro hoc, quanta mala sanctis tuis fecerit in Ierusalem;
14 et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi
omnes, qui invocant nomen tuum ”.
15 Dixit autem ad eum Dominus: “ Vade,
quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et
regibus et filiis Israel;
16 ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo
pati ”.
17 Et abiit Ananias; et introivit in domum et imponens ei
manus dixit: “ Saul frater, Dominus misit me, Iesus qui
apparuit tibi in via, qua veniebas, ut videas et implearis Spiritu Sancto ”.
18 Et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et
visum recepit. Et surgens baptizatus est
19 et, cum accepisset cibum, confortatus est.
Fuit autem cum discipulis, qui erant Damasci, per dies aliquot;
20 et continuo in synagogis praedicabat Iesum, quoniam hic est
Filius Dei.
21 Stupebant autem omnes, qui audiebant, et dicebant: “ Nonne hic est, qui expugnabat in Ierusalem eos, qui invocabant nomen
istud, et huc ad hoc venerat, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum?
”.
22 Saulus autem magis convalescebat et confundebat Iudaeos,
qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
23 Cum implerentur autem dies multi, consilium fecerunt Iudaei,
ut eum interficerent;
24 notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant
autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent;
25 accipientes autem discipuli eius nocte per murum dimiserunt
eum submittentes in sporta.
26 Cum autem venisset in Ierusalem, tentabat iungere se
discipulis; et omnes timebant eum, non credentes quia esset discipulus.
27 Barnabas autem apprehensum illum duxit ad apostolos et
narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et
quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Iesu.
28 Et erat cum illis intrans et exiens in Ierusalem,
fiducialiter agens in nomine Domini.
29 Loquebatur quoque et disputabat cum Graecis; illi autem
quaerebant occidere eum.
30 Quod cum cognovissent, fratres deduxerunt eum Caesaream et
dimiserunt Tarsum.
31 Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam
habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione
Sancti Spiritus crescebat.
32 Factum est autem Petrum, dum pertransiret universos,
devenire et ad sanctos, qui habitabant Lyddae.
33 Invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam ab annis
octo iacentem in grabato, qui erat paralyticus.
34 Et ait illi Petrus: “ Aenea, sanat te
Iesus Christus; surge et sterne tibi ”. Et continuo
surrexit.
35 Et viderunt illum omnes, qui inhabitabant Lyddam et Saron,
qui conversi sunt ad Dominum.
36 In Ioppe autem erat quaedam discipula nomine Tabitha, quae
interpretata dicitur Dorcas; haec erat plena operibus bonis et eleemosynis,
quas faciebat.
37 Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur;
quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo.
38 Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes
quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “ Ne pigriteris venire usque ad nos! ”.
39 Exsurgens autem Petrus venit cum illis; et cum advenisset,
duxerunt illum in cenaculum; et circumsteterunt illum omnes viduae flentes et
ostendentes tunicas et vestes, quas faciebat Dorcas, cum esset cum illis.
40 Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit
et conversus ad corpus dixit: “ Tabitha, surge! ”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit.
41 Dans autem illi manum erexit eam et, cum vocasset sanctos
et viduas, exhibuit eam vivam.
42 Notum autem factum est per universam Ioppen, et crediderunt
multi in Domino.
43 Factum est autem, ut dies multos moraretur in Ioppe apud
quendam Simonem coriarium.
|